라틴어 문장 검색

Conponunt igitur primum artem quandam de his quae visa dicimus, eorumque et vim et genera definiunt, in his quale sit id quod percipi et conprendi possit, totidem verbis quot Stoici.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 55:3)
conposita autem ea conclusio sic est:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 55:8)
sciunt ei qui me norunt me pro mea tenui infirmaque parte, postea quam id quod maxime volui fieri non potuit, ut componeretur, id maxime defendisse ut ei vincerent qui vicerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 47장 1:1)
nam cum multae familiae dicerentur in agris longinquis et pascuis armatae esse caedisque facere, cumque ea consuetudo non solum ad res privatorum sed ad summam rem publicam pertinere videretur, M. Lucullus, qui summa aequitate et sapientia ius dixit, primus hoc iudicium composuit et id spectavit ut omnes ita familias suas continerent ut non modo armati damnum nemini darent verum etiam lacessiti iure se potius quam armis defenderent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 4장 1:2)
saepe, ut fit, cum ipse te confirmasses, cum statuisses mentionem de pecunia facere, cum paratus meditatusque venisses, homo timidus virginali verecundia subito ipse te retinebas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 11장 3:6)
alteri, cum domesticum tempus in cognoscendis componendisque causis, forense in agendis, reliquum in sese ipsis reficiendisomne consumerent, quem habebant instituendi aut docendi locum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 42장 1:5)
de verbis enim componendis et de syllabis prope modum dinumerandis et dimetiendis loquemur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 43장 1:1)
sed tamen stilus exercitatus efficiet facile formulam componendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 44장 2:2)
itemque composuit, consuevit, concrepuit, confecit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 48장 1:7)
nec solum componentur verba ratione, sed etiam finientur, quoniam id iudicium esse alterum aurium diximus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 49장 2:6)
Quaeri enim potest, qui sit orationis numerus et ubi sit positus et natus ex quo, et is unusne sit an duo an plures quaque ratione componatur et ad quam rem et quando et quo loco et quem ad modum adhibitus aliquid voluptatis adferat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 53장 3:3)
si componendorum ratio, dicetur alio loco, quia pertinet ad usum, quae pars quarta et extrema nobis in divi- dendo fuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 60장 2:4)
Atque in primis meditemur illud, ut haec patientia dolorum, quam saepe iam animi intentione dixi esse firmandam, in omni genere se aequabilem praebeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 65:1)
quae meditare quaeso dies et noctes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 66:2)
itaque quamquam non haec una res efficit maximam aegritudinem, tamen, quoniam multum potest provisio animi et praeparatio ad minuendum dolorem, sint semper omnia homini humana meditata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 30:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION