라틴어 문장 검색

misera debilitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 112:22)
misera caecitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 112:24)
si sapiens, ne tum quidem miser, cum ab Oroete, praetore Darei, in crucem actus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 122:10)
miserum est enim nihil proficientem angi nec habere ne spei quidem extremum et tamen commune solacium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 14:3)
Hunc igitur nec Olympius Iuppiter fulmine percussit nec Aesculapius misero diuturnoque morbo tabescentem interemit, atque in suo lectulo mortuus in tyrannidis rogum inlatus est, eamque potestatem, quam ipse per scelus erat nanctus, quasi iustam et legitimam hereditatis loco filio tradidit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 85:6)
Miserrima omnino est ambitio honorumque contentio, de qua praeclare apud eundem est Platonem, similiter facere eos, qui inter se contenderent, uter potius rem publicam administraret, ut si nautae certarent, quis eorum potissimum gubernaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 113:1)
O miserum, qui fideliorem et barbarum et stigmatiari putaret quam coniugem!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 32:4)
Quam miser virtutis famulatus servientis voluptati!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 152:4)
Quid tam porro regium, tam liberale, tam munificum, quam opem ferre supplicibus, excitare adflictos, dare salutem, liberare periculis, retinere homines in civitate?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 31:4)
Quid ergo hoc fieri turpius aut dici potest, quam eum, qui hanc personam susceperit, ut amicorum controversias causasque tueatur, laborantibus succurrat, aegris medeatur, adflictos excitet, hunc in minimis tenuissimisque rebus ita labi, ut aliis miserandus, aliis inridendus esse videatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 169:1)
quem enim ego consulem fuisse, imperatorem ornatum a senatu, ovantem in Capitolium ascendisse meminissem, hunc cum adflictum, debilitatum, maerentem, in summum discrimen adductum viderem, non prius sum conatus misericordiam aliis commovere quam misericordia sum ipse captus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 195:1)
et cum singuli casus humanarum miseriarum graviter accipiuntur, si dicuntur dolenter, tum adflicta et prostrata virtus maxime luctuosa est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 211:2)
miseros inludi nolunt, nisi se forte iactant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 237:4)
ex re, si crudelis, si nefanda, si praeter opinionem, si immerito, si misera, si ingrata, si indigna, si nova, si quae restitui sanarique non possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 322:1)
non vidit eorum ipsorum, qui tum adulescentes Crasso se dicarant, horribilis miserosque casus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION