라틴어 문장 검색

prostrata iacet turba per aras oratque mori:
(세네카, 오이디푸스 2:51)
Per te, M. Tulli, per quattuor et sexaginta annos pulchre actos, per salutarem reipublicae consulatum, per aeternam, si pateris, ingeni tui memoriam, per rempublicam quae, ne quid te putes carum illi relinquere, ante te periit, oro et obtestor, ne moriaris confessus quam nolueris mori.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 9:5)
Oro, domine, ne tradas filium tuum morti, ne peniteas sicut fecit quidam negociator.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 9. Reginae tertia historia: Simia 2:2)
Nescis quidem quod, si aliquis Rex haberet uxorem que non faciat filium, orat deum mulier illa ut non nascatur filius ex alia matre?
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 16. Sexti sapientis prima historia: Absalon mortuus 1:13)
Ille hoc audiens nescius doli mulieris oravit, et statim inpletum est corpus eius mentullis.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 17. Sexti sapientis secunda historia: Nomina 1:20)
magis ille veni nunc spiritus, oro, pontificem dicture tuum, qui pectora priscae intrasti Mariae, rapiens cum tympana siccus Israel appensi per concava gurgitis iret aggeribus vallatus aquae mediasque per undas pulverulenta tuum clamaret turba triumphum;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum2)
seu Ledam quis agit Phrygemque ephebum aptans ad cyathos facit Tonanti suco nectaris esse dulci orem;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium63)
"ceterum obiecta si non inprobabiliter cassaverimus, oro ut indultu clementiae tuae praeter iuris iniuriam in accusatorem meum quae volo scribam."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 13:24)
percontere forsitan, quo spectet ista praemitti, baiulus apicum sedulo precatur, ut ad vos a me litteras ferat, cuius a nobis itinere comperto id ipsum erat utique, si tacuisset, orandus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Simplicio suo salutem 1:4)
in his autem, quas suprafatus summus sacerdos nobis et protulit pariter et contulit, ieiunatur oratur, psallitur fletur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Apro suo Salutem. 3:1)
sed ora, ut quandoque resipiscam, quantum 1 meas deprimat oneris impositi massa cervices.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 5:1)
2 facinorum continuatione miser eo necessitatis accessi, ut is pro peccato populi nunc orare compellar, pro quo populus innocentum vix debet impetrare si supplicet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 5:2)
per quos nocturnalem cucullum, quo membra confecta ieiuniis inter orandum cubandumque dignanter tegare, transmisi, quamquam non opportune species villosa mittatur hieme finita iamque temporibus aestatis appropinquantibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Chariobaudo 1 Abbati salutem 2:2)
sane cum tibi sermone pulchro vita sit pulchrior, plus mihi indulges, si mei causa orare potius velis quam perorare.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Ruricio suo salutem. 4:3)
orate pro nobis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION