라틴어 문장 검색

postquam equestris pugna effectu quam conatibus vanior erat, consulto prius dictatore equites, permissu deinde eius relictis equis, clamore ingenti provolant ante signa et novam integrant pugnam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 68:1)
haud ferme alia mutatione subita rerum clarior victoria populi Romani est, si quidem etiam, quod quibusdam in annalibus invenio, Pontius Herenni filius, Samnitium imperator, ut expiaret consulum ignominiam, sub iugum cum ceteris est missus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 214:1)
referre in tanto rege piget superbam mutationem vestis et desideratas humi iacentium adulationes, etiam victis Macedonibus graves, nedum victoribus, et foeda supplicia et inter vinum et epulas caedes amicorum et vanitatem ementiendae stirpis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 258:1)
itineribus ac mutatione locorum mobiliorem ac salubriorem esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 350:2)
sed ut locus procul muro satis aequus agendis vineis fuit, ita haudquaquam prospere, postquam ad effectum operis ventum est, coeptis succedebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 66:1)
et auxerant inter se opinionem, Scipio, quod relictus in Gallia obvius fuerat in Italiam transgresso Hannibali, Hannibal et conatu tam audaci traiciendarum Alpium et effectu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 404:1)
eius castelli expugnandi spe cum equitibus ac levi armatura profectus Hannibal, cum plurimum in celando incepto ad effectum spei habuisset, nocte adortus non fefellit vigiles.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 605:2)
haec oratio non spem modo effectus sed ingentem etiam ducis admirationem fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 166:1)
multum ac diu cunctatus, et tum quoque magis inopia consilii potioris quam spe effectus, Dasium appellat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 527:1)
cassandreae deinde centum navium longarum carinis positis contractaque ad effectum eius operis multitudine fabrorum navalium, quia res in Graecia tranquillas et profectio Attali fecerat et in tempore laborantibus sociis latum ab se 1 2 auxilium, retro in regnum concessit, ut Dardanis bellum inferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 119:1)
post profectionem eius Masinissa cum Silano clam congressus, ut ad nova consilia gentem quoque suam oboedientem haberet, cum paucis popularibus in Africam traiecit, non tam evidenti eo tempore subitae mutationis causa quam documento post id tempus constantissimae ad ultimam senectam fidei ne tum quidem eum sine probabili causa fecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 249:1)
itaque, ut qui simul desiderio patriae angerentur, simul cupiditate inimicos ulciscendi arderent, redemptis extemplo iis remissisque, cum ordinem agendae rei composuissent signaque quae procul edita observarent, ipsi ad Scipionem Syracusas profecti, apud quem pars exsulum erat, referentes ibi promissa captivorum cum spem ab effectu haud abhorrentem consuli fecissent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 89:1)
Effectumque multis Scipionis victoriis ut Carthaginienses in desperationem acti in auxilium publicae salutis Hannibalem revocarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXX Periocha6)
et iam cum opera in effectu erant circa Oreum, tum praesidium quod intus erat labore adsiduo, vigiliis diurnis pariter nocturnisque et vulneribus confectum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 539:1)
lacessendo missilibus eos, qui in praesidio erant, cum ad excursiones elicuissent, refugiendo in vicem sequendoque et levibus sine effectu certaminibus eo neglegentiae et contemptus adduxerunt, ut cum refugientibus in portam permixti impetum Romani facerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 222:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION