라틴어 문장 검색

necessaria uero opera scalpelli est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 4:6)
si illa necessaria sunt, super ea quoque similiter dari spongia eodem modo ex uino expressa debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 7:3)
Quae quamuis et in ceruice et in alis et in lateribus oriri solent, per se tamen non posui, cum omnia ista mediocres differentias habeant, ac neque periculo terreant neque diuerso genere curentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 6장 1:5)
Quo magis autem necessaria pars erit, quae tractabitur, hoc quoque maiori periculo subiecta est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 9:4)
quibus, ut aqua diutius bibatur, necessario accedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 38:7)
Ac primum superuacua curatio est in is, qui ab infantibus id uitium habent, quia necessario mansurum est usque mortis diem;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 40:2)
deinde non necessaria etiam in is, quibus non multa, sed acris pituita est, siquidem manu nihil adiuuantur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 40:3)
in labris uero, si nimium contracta sunt, usui quoque necessario iactura fit, quia minus facile et cibus adsumitur et sermo explicatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 9장 1:4)
Si uero altius descenderunt, necessarium est tenui ferramento adurere;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 12:4)
Tum si utrumlibet intestinum liuidum aut pallidum aut nigrum est, quibus illud quoque necessario accedit, ut sensu careat, medicina omnis inanis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 16장 1:6)
Solet autem interdum ab altera ora necessarium esse aliquid excidi, ut cicatrix maior et latior fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 5:5)
Fuerunt etiam qui omentum forfice praeciderent, quod in paruolo non est necessarium;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 21장 3:1)
Necessarium autem est, donec cicatrix sit, conquiescere:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 4:6)
Sed hoc quidem saepius inter superuacua quam inter necessaria est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 5:10)
at mediocris quoque inflammatio saepe eam reddi naturaliter prohibet:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION