라틴어 문장 검색

Alium eunuchum necessitas faciat, me voluntas.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 13:16)
"Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 15:20)
Quae est ista necessitas, quae aufert gaudia nuptiarum?
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 15:21)
Si quando in memet reversus prophetam legere coepissem, sermo horrebat incultus, et quia lumen caecis oculis non videbam, non oculorum putabam culpam esse, sed solis.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:4)
"Arripe, quaeso, occasionem et fac de necessitate virtutem."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:42)
Sanctarum virginum et viduarum societatem adpete, et si sermocinandi cum viris incumbit necessitas, arbitros ne devites tantaque confabulandi fiducia sit, ut intrante alio nec paveas nec erubescas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:12)
Fieri quidem non potest, ut absque morsu hominum vitae huius curricula quis pertranseat, maiorumque solacium est bonos carpere, dum peccantium multitudine putant culpam minui peccatorum;
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:20)
Etenim inter eum, qui decem vixit annos, et illum, qui mille, postquam idem vitae finis advenerit et inrecusabilis mortis necessitas, transactum omne tantundem est, nisi quod magis senex onustus peccatorum fasce proficiscitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 14:21)
Quae si voluero dicere, perdam virtutem feminae, quae maluit culpam subire discidii quam quandam corporis sui infamare partem et maculas eius detegere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:3)
Apud illos in viris pudicitiae frena laxantur et solo stupro atque adulterio condemnato passim per lupanaria et ancillulas libido permittitur, quasi culpam dignitas faciat, non voluptas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:13)
Sed quid ego in abolitis et antiquis moror quaerens excusare culpam, cuius paenitentiam ipsa confessa est?
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 4:1)
Nec solum inopum necessitas sustentatur, sed prona in omnes munificentia aliquid et habentibus providet.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 10:17)
Usque ad id tempus, si necessitas postularit, et balneas adeat et vino modico utatur propter stomachum et carnium edulio sustentetur, ne prius deficiant pedes, quam currere incipiant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 8:8)
"detrahere verum dicere, nec privata correptio generalem doctrinam facit, cum aut rarus aut nullus sit, qui sub huius culpae reatum cadat."
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 1:21)
Potes et ad necessitates tuas, quale voluisti, habere solacium et aliqua ex parte publica carere infamia, quamquam cavenda sit macula, quae nullo nitro secundum Hieremiam, nulla fullonum herba lui potest.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 9:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION