라틴어 문장 검색

Nam iij, qui detrahebantur, usque ad ternarium numerum pervenerunt, a quo quoniam aequales sunt, detrahi minuique non poterunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De inventione eorum numerorum, qui ad se secundi et compositi sunt, ad alios vero relati primi et incompositi 3:4)
Est enim duodenarii medietas vj pars tertia iiij pars quarta iij pars sexta ij pars duodecima j omnisque hic cumulus redundat in xvj et totius corporis sui multitudinem vincunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Alia partitio paris secundum perfectos, inperfectos et ultra quam perfectos 1:7)
Atque hic quidem, cuius compositae partes totius summam numeri vincunt, superfluus appellatur, deminutus vero ille, cuius eodem modo compositae partes totius termini multitudine superantur, ut viij vel xiiij.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Alia partitio paris secundum perfectos, inperfectos et ultra quam perfectos 1:10)
Perfectos enim numeros rarenter invenies, eosque facile numerabiles, quippe qui pauci sint et nimis constanti ordine procreati.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De generatione numeri perfecti. 1:2)
Disponantur enim omnes pariter pares numeri hoc modo:
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De generatione numeri perfecti. 2:6)
Facies ergo ita. Pones j eique adgregabis ij. Tunc respicias ex hac adgregatione qui numerus factus sit. Inde iij qui scilicet primus et incompositus est;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De generatione numeri perfecti. 4:1)
et post unitatem ultimum binarium numerum adgregaveras.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De generatione numeri perfecti. 4:2)
Bis enim iij vj faciunt, qui habet unam quidem a se denominatam partem, id est sextam, iij vero medietatem secundum dualitatem, at vero ij secundum coacervationem, id est secundum ternarium, quoniam coacervati iij multiplicati sunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De generatione numeri perfecti. 4:4)
Sed ultimum numerum quaternarium consequenter adiunxeras.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De generatione numeri perfecti. 4:7)
Per hunc igitur si illam coacervationem multiplicaveris, perfectus numerus procreatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De generatione numeri perfecti. 4:8)
Sed de hoc dudum exstitit xxviij perfectus numerus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De generatione numeri perfecti. 4:12)
Hunc igitur, quoniam secundus est et compositus, praeterito et adiunge superioribus continentem pariter parem numerum, id est xvj, qui cum xv iunctus, unum ac triginta conficiet.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De generatione numeri perfecti. 4:15)
Haec autem est intra millenarium numerum perfecta et suis partibus aequa numerositas.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De generatione numeri perfecti. 4:17)
Igitur prima unitas virtute atque potentia non etiam actu vel opere et ipsa perfecta est. Nam si primam ipsam sumpsero de proposito ordine numerorum, video primam atque incompositam, quam si per se ipsam multiplico, eadem mihi unitas procreatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De generatione numeri perfecti. 4:18)
quod primum in naturalis numeri dispositione conveniet.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici eiusque speciebus earumque generationibus. 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION