라틴어 문장 검색

facili linguae commercio, cum utraque castra plena Hispanorum essent, per occulta conloquia paciscitur magna mercede cum Celtiberorum principibus ut copias inde abducant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 481:1)
nec atrox visum facinus - non enim ut in Romanos verterent arma agebatur - et merces quanta vel pro bello satis esset dabatur ne bellum gererent, et cum quies ipsa, tum reditus domum fructusque videndi suos suaque grata vulgo erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 482:1)
in hanc sententiam litterae conscriptae Numidis, proposita mercede eam professis operam, dantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 169:1)
hanc mercedem unam pro eo munere paciscor:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 707:1)
quinque milia Numidarum cum Masinissa, Galae filio, acerrimo iuvene, Carthagine esse, et alios per totam Africam milites mercede conduci qui in Hispaniam ad Hasdrubalem traicerentur, ut is quam maximo exercitu primo quoque tempore in Italiam transgressus iungeret se Hannibali;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 67:1)
exercitum eius cum transitionibus tum adverso proelio imminutum Hispanis repleri militibus, et Magonem, Hasdrubali Gisgonis filio tradito exercitu, ipsum cum grandi pecunia ad conducenda mercede auxilia in Baliares traicere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 324:1)
Massiliensium primum legati nuntiaverant eum in Galliam transgressum, erectosque adventu eius, quia magnum pondus auri attulisse diceretur ad mercede auxilia conducenda, Gallorum animos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 534:2)
per idem tempus ad Baetim fluvium Hanno, praefectus Magonis, missus a Gadibus cum parva manu Afrorum, mercede Hispanos sollicitando ad quattuor milia iuvenum armavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 447:1)
non semper temeritas est felix, et fraus fidem in parvis sibi praestruit, ut, cum operae pretium sit, cum mercede magna fallat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 628:4)
Carthaginiensi nihil civilis roboris est, mercede paratos milites habent, Afros Numidasque, levissima fidei mutandae ingenia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 671:2)
mercede parari auxilia ex Afris, gente ad omnem auram spei mobile atque infida.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 59:2)
interim Mago milites Gallos, dimissis clam per agros eorum, mercede conducere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 80:1)
In eo captivorum numero fabri quidam fuere, adsueti forte apud Poenos mercede opus in arce Locrorum facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 86:2)
auxiliaribus et praesens et multiplicata ex praeda merces ostentatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 444:1)
partim postulantium ut Macedones duxque eorum Sopater, qui apud Hannibalem mercede militassent, tum capti in vinclis essent, sibi restituerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 557:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION