라틴어 문장 검색

quibusdam enim, dum aliud agere videmur, aliud efficimus, sicut hic Cicero consequitur, ne, cum morbum in signis atque tabulis obiiciat Verri, ipse quoque earum rerum studiosus esse credatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 108:2)
nam et pactiones deponentium imperium tyrannorum et post bellum civile senatus finguntur et capitale est obiicere anteacta, ut, quod in foro non expedit, illic nec liceat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 113:2)
nec pudor videtur, quod non palam obiicias, sed diffidentia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 118:3)
atque etiam si fuerint crebriores figurae quam ut dissimulari possint, postulandum est, ut nescio quid illud, quod adversarii obliquis sententiis significare voluerint, si fiducia sit, obiiciant palam, aut certe non exigant ut, quod ipsi non audent dicere, id iudices non modo intelligant, sed etiam credant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 140:1)
quanquam sunt quaedam figurae ita receptae, ut paene iam hoc ipsum nomen effugerint;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 158:4)
quod continget, si neque supra modum multae fuerint nec eiusdem generis aut iunctae aut frequentes, quia satietatem ut varietas earum, ita raritas effugit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 181:1)
dediderim periculis omnibus, obtulerim insidiis, obiecerim invidiae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 199:3)
ceterum quanto vehementior fluminum cursus est prono alveo ac nullas moras obiiciente quam inter obstantia saxa fractis aquis ac reluctantibus, tanto, quae connexa est et totis viribus fluit, fragosa atque interrupta melior oratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 264:1)
adeo refugit teneram delicatamque modulandi voluptatem, ut currentibus per se numeris quod eos inhiberet obiiceret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 288:2)
et quae idem significarent solitos scio ediscere, quo et occurreret ex pluribus et, cum essent usi aliquo, si breve intra spatium rursus desideraretur, effugiendae repetitionis gratia sumerent aliud quod idem intelligi posset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 8:1)
erant enim illa tuenda, cum obiicerentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 24:4)
et quamlibet gravia filio pater obiecturus miserrimam sibi ostendat esse hanc ipsam necessitatem, nec hoc paucis modo verbis, sed toto colore actionis, ut id eum non dicere modo, sed etiam vere dicere appareat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 59:3)
etiam, si quid obiiciendum erit, officium est patroni, ut id filio invito, sed fide cogente facere credatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 66:2)
potest evenire, ut in aliis reprehendenda sint, quae ipsi fecerimus, ut obiicit Tubero Ligario, quod in Africa fuerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 79:3)
nam si memoria suffragatur, tempus non defuit, nulla me velim syllaba effugiat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 140:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION