라틴어 문장 검색

T. autem Liuius tam iniquus Sallustio fuit, ut hanc ipsam sententiam et tamquam translatam et tamquam corruptam dum transfertur obiceret Sallustio:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Cimon ingratus Calliae.61)
Obicio luxuriam, histrioniam, iocos?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Flamininus in cena reum puniens.4)
Obiciunt quod dampnatus perierit meretrici et postulant praetorem perire dampnato.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Flamininus in cena reum puniens.27)
dubius est inter ista Parrhasius studiosius pingat an saeuiat.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Parrhasius et Prometheus.41)
Sustulit non quod elegit, sed quod illi fatum publicae felicitatis obiecit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, fur accusator proditionis.32)
rapuit hic Pindi iuga, hic rapuit Oeten, saevit horrendum Mimans.
(세네카, Hercules Furens 14:20)
Nondum tumultu pectus attonito carens mutavit iras quodque habet proprium furor, in se ipse saevit, Dira Furiarum loca et inferorum carcer et sonti plaga decreta turbae - si quod exilium latet ulterius Erebo, Cerbero ignotum et mihi:
(세네카, Hercules Furens 18:9)
in me iuvat saevire.
(세네카, Hercules Oetaeus 12:33)
' vix pestem indicat et saevit:
(세네카, Hercules Oetaeus 12:34)
saevire in ipsum corpus exanime impetus atque ira cogit, cur minis nostris caret ipsum cadaver?
(세네카, Hercules Oetaeus 21:53)
O dura fata semper et sortem asperam, cum saevit et cum parcit ex aequo malam!
(세네카, 메데아 7:32)
Medea amores obicit?
(세네카, 메데아 8:31)
Obicere tandem quod potes crimen mihi?
(세네카, 메데아 8:33)
saeculo premimur gravi, quo scelera regnant, saevit impietas furens, turpi libido Venere dominatur potens, luxuria victrix orbis immensas opes iam pridem avaris manibus, ut perdat, rapit.
(세네카, 옥타비아 6:18)
saevit in nomen ferus matris tyrannus, obrui meritum cupit, simulacra, titulos destruit matris metu totum per orbem quem dedit poenam in meam puero regendum noster infelix amor.
(세네카, 옥타비아 9:38)

SEARCH

MENU NAVIGATION