라틴어 문장 검색

Secundum quod in ancipites cogitationes animos complurium coniiciant, qui fortasse alias cooperaturi fuissent et studio suo rem promoturi, unde sine socia et amica opera ad fines suos solus quis ambulet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 7:13)
Viri coelibes optimi sunt amici, optimi erga servos domini, servi etiam erga domini optimi, at non semper subditi optimi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:11)
Collegas etiam amice tracta, et potius advoca cum illud minime expectent quam exclude cum consentaneum fuerit eos advocari.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 5:12)
Noveram duos pro officio secretarii tempore reginae Elizabethae competitores, qui tamen se tamen invicem amice tractabant, quique ipso competitionis suae saepius conferebant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 13:3)
Quin et ulterius progredi licet, atque verissime asserere meram et miseram esse solitudinem ubi desunt amici veri, sine quibus mundus nihl aliud quam eremus est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 1:11)
Linguae modernae istiusmodo personas nomine gratiosorum vel amicorum regis insigniunt, ac si res esset favoris et conversationis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 3:5)
Cum enim amicum quendam suum consulem fecisset contra ambitum Syllae, atque Sylla in malam partem hoc accepisset et verba indignationis nonnulla protulisset, Pompeius id minime tulit, sed fere disertis verbis eum quiescere iussit, addendo plures adorare solem orientem quam occidentem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 4:2)
Tiberius Caesar Seianum tantis honoribus auxit ut ii duo haberentur tanquam par amicorum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 4:9)
At illud plane ad miraculum proxime accedit (quocum claudam hunc de primo amicitiae fructu sermonem), nimirum istam cum amicis communicationem contrarios duos effectus producere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 5:8)
Nemo siquidem laeta cum amico impertit quin laetatur amplius.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 5:10)
Nemo autem tristibus amicum communicat quin contristetur minus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 5:11)
Neque hoc intelligendum est tantum de consilio fideli quod ab amicis dari solet, sed antequam de illo dicamus, certum est quicunque animum cogitationibus multis gravatum habet, ingenium eius et intellectum clarescere veluti in diem communicatione consiliorum et discursu cum alio.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 6:5)
Neque etiam restringitur secundus iste fructus amicitiae (qui constitit in obstructionibus intellectus aperiendis) ad eos solum amicos qui consilio pollent (hi proculdubio optimi sunt), sed et hoc sepositio discit profecto quispiam a seipso, et proprias cogitationes in luminis oras educit ingeniumque suum tanquam cotem versus acuit quae ipsa non secat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 6:10)
Adde iam (ut fiat sermo de hoc fecundo amicitiae fructu magis perfectus) illud modo dictum, quod promptius occurrit et in vulgarem observationem cadit, fidele intelligo ab amico consilium.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 7:2)
Neque enim adulator magis infestus quam quilibet sibi, neque rursus remedium praestantius contra adulationem sui ipsius reperitur quam libertas amici.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 7:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION