라틴어 문장 검색

oppugnari deinde, postquam nihil pacati respondebatur, coepta urbs est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 351:1)
sed, quia nudae valles procul ut conspicerentur angustias obsidentes efficiebant, minus terroris tumultusque fuit apud Romanos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 508:2)
hoc omne per Graecorum colonias pacatum iter fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 512:2)
obsessos deinde et oppugnatos se et omnia exempla belli edita in se caedibus incendiis ruinis direptione urbis, coniuges liberos in servitium abstractos, bona adempta, et, quod se ante omnia moveat, templa tota urbe spoliata ornamentis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 536:1)
in Epiro Ambracienses obsessos in deditionem accepit, Cephallaniam subegit, Aetolis perdomitis pacem dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXVIII Periocha2)
pacatis Liguribus exercitum in agrum Gallicum duxit viamque a Placentia ut Flaminiae committeret Ariminum perduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 20:1)
consul ubi primum ex hostium agro evasit, ne quantum deminutae copiae forent appareret, in locis pacatis exercitum dimisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 216:1)
minus deinde in dies patris animo fidebat, cum obsideri aures a fratre cerneret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 242:2)
Baebium proconsulem cum litteris Pisas mittit, ut obsesso per indutias sibi quam primum subsidio veniret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 298:3)
ceterum et senatum litteris certiorem fecit obsideri a Liguribus L. Aemilium, et M. Claudio Marcello, cuius proxima inde provincia erat, scripsit ut si videretur ei exercitum e Gallia traduceret in Ligures et L. Aemilium liberaret obsidione.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 299:2)
nunc quantus pudor esset edocens ab Liguribus, latronibus verius quam hostibus iustis, Romanum exercitum obsideri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 321:1)
inde in Sardiniam exercitus ductus, et cum Iliensibus, gente ne nunc quidem omni parte pacata, secunda proelia facta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 405:1)
si deducat secum Flaccus legiones, loca pacata me ad hibernacula lecturum neque novum militem ferocissimo hosti obiecturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 421:2)
et clam comparatis copiis saltum Manlianum, per quem transiturum exercitum Romanum satis sciebant, obsederunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 460:2)
Postumius prima et tertia legione Ballistam Letumque montes obsedit, et premendo praesidiis angustos saltus eorum commeatus interclusit, inopiaque omnium rerum eos perdomuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 487:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION