라틴어 문장 검색

et legati qui missi ad res visendas in Macedoniam erant, iam reverterant Romam renuntiaverantque bellum in Dardania esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 216:2)
Ab Carthagine legatos in Macedoniam missos et rex affirmaverat et ipsi parum constanter negaverant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 254:2)
in Macedoniam quoque mittendos legatos senatus censuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 255:1)
itaque servitiis ex Achaia fugientibus receptaculum Macedonia erat, quia, cum finibus suis iis interdixissent, intrare regni terminos ipsi non audebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 263:1)
opportuni propinquitate ipsa Macedoniae sumus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 288:1)
quamquam et illud dicere poteram, tanta priorum Macedoniae regum merita erga nos fuisse, ut Philippi unius iniurias, si quae forte fuerunt, utique post mortem obliterent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 292:1)
principio huius anni legati qui in Aetoliam et Macedoniam missi erant renuntiarunt, sibi conveniendi regis Persei, cum alii abesse eum alii aegrum esse, falso utrumque, fingerent, potestatem non factam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 15:1)
per idem tempus, quo haec agebantur, legati ex Aetolia Romam venerunt de discordiis seditionibusque suis, et Thessali legati nuntiantes quae in Macedonia gererentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 39:1)
per idem tempus quinque legati ad regem missi, qui res in Macedonia aspicerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 57:1)
itaque cum de provinciis ageretur et Macedonia iam imminente Persei bello peteretur, Ligures ambobus consulibus decernunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 106:3)
Macedoniam decreturos negant, ni de M. Popilio referretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 107:1)
iuventutem, ut iam Macedonia deficiat, velut ex perenni fonte unde hauriat, Thraciam subiectam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 131:2)
cernebam Persea non continentem se Macedoniae regno, alia armis occupantem, alia, quae vi subigi non possent, favore ac benevolentia complectentem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 136:1)
legationibus dimissis cum Harpalus, quanta maxima celeritate poterat, regressus in Macedoniam nuntiasset regi, nondum quidem parantes bellum reliquisse se Romanos, sed ita infestos ut facile appareret non dilaturos, et ipse, praeterquam quod et ita credebat futurum, iam etiam volebat, in flore virium se credens esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 157:1)
Sicinium praetorem, cuius inter cives et peregrinos iurisdictio erat, scribere milites placuit, qui Brundisium ducti primo quoque tempore Apolloniam in Epirum traicerentur ad occupandas maritimas urbes, ubi consul cui provincia Macedonia obvenisset, classem appellere tuto et copias per commodum exponere posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 189:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION