라틴어 문장 검색

frater eius praestantissimum ingenium contulerat ad summam iuris civilis et ad perfectam geometriae et rerum Stoicarum scientiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 47장 3:5)
Fuit etiam facilis et expeditus ad dicendum et vitae splendore multo et ingenio sane probabili T. Iunius L. F. tribunicius, quo accusante P. Sextius praetor designatus damnatus est ambitus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 4:2)
Quam scientiam Varro noster acceptam ab illo auctamque per sese, vir ingenio praestans omnique doctrina, pluribus et inlustrioribus litteris explicavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 56장 1:5)
Qua re hoc doctoris intellegentis est videre, quo ferat natura sua quemque, et ea duce utentem sic instituere, ut Isocratem in acerrimo ingenio Theopompi et lenissimo Ephori dixisse traditum est, alteri se calcaria adhibere alteri frenos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 56장3)
Summo iste quidem 30 dicitur ingenio fuisse, inquit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 58장 2:2)
Magna haec immemoris ingeni signa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 60장 1:7)
Iam, qui hac parte animi, quae custos est ceterarum ingeni partium, tam debilis esset ut ne in scripto quidem meminisset quid paulo ante posuisset, huic minime mirum est ex tempore dicenti solitam effluere mentem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 61장 1:5)
Nam Q. Hortensi admodum adulescentis ingenium ut Phidiae signum simul aspectum et probatum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 1:4)
geretur, inquam, tibi mos, quoniam me non ingeni praedicatorem esse vis sed laboris mei.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 65장 3:1)
P. Murena mediocri ingenio, sed magno studio rerum veterum, litterarum et studiosus et non imperitus, multae industriae et magni laboris fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 67장 2:1)
L. Turius parvo ingenio sed multo labore, quoquo modo poterat, saepe dicebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 67장 2:3)
Huius si vita, si mores, si vultus denique non omnem commendationem ingeni everteret, maius nomen in patronis fuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 67장 3:2)
His enim rebus infimo loco natus et honores et pecuniam et gratiam consecutus etiam in patronorum - sine doctrina, sine ingenio - aliquem numerum pervenerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 69장 2:1)
duo etiam Metelli, Celer et Nepos, non nihil in causis versati nec sine ingenio nec indocti, hoc erant populare dicendi genus adsecuti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 70장 3:1)
Qua re sive hanc turbam effugere voluisti sive veritus es ne quis se aut praeteritum aut non satis laudatum queri posset, de Caesare tamen potuisti dicere, praesertim cum et tuum de illius ingenio notissimum iudicium esset nec illius de tuo obscurum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 72장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION