라틴어 문장 검색

iam nec collegas nec bellum nec dictatorem obstare, quippe qui etiam omen plebeio consuli magistro equitum ex plebe dicendo dederit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 417:1)
Tullius, de quo ante dictum est, exclamat aspice, imperator inquit, quemadmodum exercitus tuus tibi promissa praestet, piloque posito stricto gladio in hostem impetum facit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 162:3)
redieratque res ad Camillum, cui unico consuli vel ob aliam dignationem haud subiciendam dictaturae vel ob omen faustum ad Gallicum tumultum cognominis dictatorem adrogari satis decorum visum est patribus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 259:3)
inde ab Lucanis exsulibus ad suos nuntii missi sunt, pactoque reditu promissum est regem aut vivum aut mortuum in potestatem daturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 345:1)
accipere se omen consules aiunt et eam precari mentem hostibus ut ne vallum quidem defendant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 197:1)
atque ei legem curiatam de imperio ferenti triste omen diem diffidit, quod Faucia curia fuit principium, duabus insignis cladibus, captae urbis et Caudinae pacis, quod utroque anno eiusdem curiae fuerat principium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 546:2)
quo velut omine belli accepto deos pro se commisisse bellum memorantes Etrusci sustulere animos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 132:1)
et ipsos nominatim iuvenes, pari comitate utrumque, nunc laudibus nunc promissis onerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 180:3)
hoc principium simul omenque belli ut summae rerum prosperum eventum ita haud sane incruentam ancipitisque certaminis victoriam Romanis portendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 291:1)
commeatum itinerisque duces et ad fidem promissorum obsides acciperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 349:2)
id a plerisque in omen magni terroris acceptum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 684:2)
territis omnibus qui circa erant velut foedo omine incipiendae rei insuper nuntiatur signum omni vi moliente signifero convelli nequire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 46:1)
inter multitudinem sociorum Italici generis qui ad Trasumennum capti ab Hannibale dimissique fuerant tres Campani equites erant, multis iam tum inlecti donis promissisque Hannibalis ad conciliandos popularium animos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 149:1)
monitos etiam atque etiam ut promissa rebus adfirmarent, iussosque cum pluribus et aliquibus principum redire ad se dimisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 151:1)
iam omnium primum ominis causa Victoriam auream pondo ducentum ac viginti adferre sese:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 445:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION