라틴어 문장 검색

dum et fortissimos Christianosque habentes reges cunctis barbaris nationibus essent terrori, et omnium uota ad nuper audita caelestis regni gaudia penderent, et quicumque lectionibus sacris cuperent erudiri, haberent in promtu magistros, qui docerent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. II. 1:3)
Cumque haec et huiusmodi plura loqueretur, atque illi percepta eius benedictione iam multum tristes exissent, rediit ipse solus, qui carmen caeleste audierat, et prosternens se in terram :
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 2:9)
Si uocem carminis audisti, et caelestes superuenire coetus cognouisti, praecipio tibi in nomine Domini, ne hoc cuiquam ante meum obitum dicas.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 2:16)
Re uera autem angelorum fuere spiritus, qui me ad caelestia, quae semper amabam, ac desiderabam, praemia uocare uenerunt, et post dies VII se redituros, ac me secum adducturos esse promiserunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 2:17)
Propter quod, inquit, oportet nos admonitioni eius caelesti, debito cum timore et amore respondere;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 3:7)
Scio hominem in hac insula adhuc in carne manentem, qui, cum uir ille de mundo transiret, uidit animam Ceddi fratris ipsius cum agmine angelorum descendere de caelo, et adsumta secum anima eius, ad caelestia regna redire.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 4:1)
Superuenit namque clades diuinitus missa, quae per mortem carnis uiuos ecclesiae lapides de terrenis sedibus ad aedificium caeleste transferret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III.14)
ut etiam caelestia indicio fuere miracula.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. VI. 1:6)
cuius uidelicet uiri, et in episcopatu, et ante episcopatum, uita et conuersatio fertur fuisse sanctissima, sicut etiam nunc caelestium signa uirtutum indicio sunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. VI.6)
Ut in monasterio Bericinensi, ubi corpora sanctimonialium feminarum poni deberent, caelesti sit luce monstratum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. VII.1)
At uirgo illa, quam moriens uocabat, mox in loco, quo erat, eadem adtacta infirmitate, ipso, quo uocitata est die de hac luce subtracta, et illum, qui se uocauit, ad regnum caeleste secuta est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. VIII.6)
cuius talem fuisse constat uitam, ut nemo, qui eam nouerit, dubitare debeat, quin ei exeunti de hac uita caelestis patriae patuerit ingressus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IX.10)
quoties ibi claritas luminis caelestis, quanta saepe flagrantia mirandi apparuerit odoris, quae alia sint signa ostensa, in ipso libro, de quo haec excerpsimus, quisque legerit, inueniet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. X. 1:2)
Conditus est autem in ecclesia beati doctoris gentium, cuius edoctus monitis caelestia sperare didicerat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XI. 2:4)
Cumque annos XXX in regno miles regni caelestis exegisset, correptus est corporis infirmitate permaxima, qua et mortuus est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XI.6)

SEARCH

MENU NAVIGATION