라틴어 문장 검색

Tuque laborantes utero miserata puellas, Quarum tarda latens corpora tendit onus, Lenis ades precibusque meis fave, Ilithyia!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1310)
principio, quod amare velis, reperire labora, qui nova nunc primum miles in arma venis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:24)
turpe erit in miseris veteri tibi rebus amico auxilium nulla parte tulisse tuum, turpe referre pedem, nec passu stare tenaci, turpe laborantem deseruisse ratem, turpe sequi casum et fortunae cedere amicum, et, nisi sit felix, esse negare suum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 611)
vana laborantis si fallat vota coloni, accipiat gravidae cur suis exta Ceres?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 913)
quae ne dissimilis tibi sit probitate laborat, seque tui vita sanguinis esse probat, ergo quod fuerat stimulis factura sine ullis, plenius auctorem te quoque nancta facit, acer et ad palmae per se cursurus honores, si tamen horteris, fortius ibit equus, adde quod absentis cura mandata fideli perficis, et nullum ferre gravaris onus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 117)
ut minus infesta iaceam regione labora, clauda nec officii pars erit ulla tui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 138)
"quisquis adest operi, plus quam pro parte laborat, adiuvat et fortis voce sonante manus, illa velut medio stabilis sedet insula ponto:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권198)
vivat et in dura saepe laboret humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권285)
esse quoque in fatis reminiscitur, adfore tempus, quo mare, quo tellus correptaque regia caeli ardeat et mundi moles obsessa laboret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 32:3)
Atlas en ipse laborat vixque suis umeris candentem sustinet axem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 22:12)
Cuius in extremo est antrum nemorale recessu, arte laboratum nulla:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 20:2)
Hunc avus, hunc Athamas, hunc cetera turba suorum corripiunt dictis frustraque inhibere laborant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 56:1)
nec tamen est potienda tibi, nec, ut omnia fiant, esse potes felix, ut dique hominesque laborent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 61:23)
scelus est, quod scire laboras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 43:8)
et simul arma tuli, quae nunc quoque ferre laboro!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 25:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION