라틴어 문장 검색

filius, qui fortiter eodem proelio fecerat, incolumitatem eius optat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 131:2)
neque enim accesserim Celso, qui unam quandam huic parti formam dedit, et optimam compositionem esse prooemii, ut est apud Asinium, dixit, Si, Caesar, ex omnibus , qui sunt ac fuerunt, posset huic causae disceptator legi, non quisquam te potius optandus nobis fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 389:2)
foret enim optandum pares ac saltem proximos illi viro fieri.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 128:1)
sed silentium et secessus et undique liber animus ut sunt maxime optanda, ita non semper possunt contingere, ideoque non statim, si quid obstrepet, abiiciendi codices erunt et deplorandus dies;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 190:1)
deinde paulatim simul euntes aptabimus vela et disponemus et impleri sinus optabimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 256:2)
utinamque sit tempus unquam, quo aliquis, qualem optamus, orator artem superbo et vitiis quorundam bona eius corrumpentium invisam vindicet sibi ac, velut rebus repetitis, in corpus eloquentiae adducat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 61:2)
nam et suscipiendi ratio iustissima est officium, et optandum etiam ut amici quam minimas lites habeant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 151:2)
Nec immerito Pericles solebat optare, ne quod sibi verbum in mentem veniret, quo populus offenderetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 157:2)
his dicendi virtutibus usus orator iudiciis, consiliis, contionibus, senatu, omni denique officio boni civis finem quoque dignum et optimo viro et opere sanctissimo faciet, non quia prodesse unquam satis sit et illa mente atque illa facultate praedito non optandum operis pulcherrimi quam tempus, sed quia decet hoc quoque prospicere, ne quid peius, quam fecerit, faciat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 248:1)
Qui labores, pericula, dubias atque asperas res facile toleraverant, iis otium divitiaeque optanda alias, oneri miseriaeque fuere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 10장2)
Ita quod in aduersis rebus optauerant otium, postquam adepti sunt, asperius acerbiusque fuit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 41장5)
Cui quamquam virtus, gloria atque alia optanda bonis superabant, tamen inerat contemptor animus et superbia, commune nobilitatis malum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 64장2)
Etenim nemo ignavia immortalis factus est, neque quisquam parens liberis, uti aeterni forent, optauit, magis uti boni honestique vitam exigerent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장92)
Alienum est omne, quicquid optando evenit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 9:2)
Non circumstat illum turba servorum, ad quos pascendos transmarinarum regionum est optanda fertilitas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 3:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION