라틴어 문장 검색

acceptisque regiis mandatis, venit nihil quidem gerens dignum sacerdotio, animos vero crudelis tyranni et ferae barbarae iram habens.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장25)
Orabat autem hic scelestus Dominum, ei non amplius miserturum, ita dicens:
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장13)
Oro itaque vos et peto memores beneficiorum publice et privatim, ut unusquisque conservet hanc, quam habetis benevolentiam in me et in filium.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장26)
De ceteris autem per singula mandavi et istis et his, qui a me missi sunt, colloqui vobiscum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장20)
Nisi enim eos, qui ceciderant, resurrecturos speraret, superfluum et vanum esset orare pro mortuis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장44)
datis mandatis, ut ipsum quidem Iudam occideret; eos vero, qui cum illo erant, dispergeret et constitueret Alcimum maximi templi summum sacerdotem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장13)
Erat autem huiuscemodi visus eius: Oniam, qui fuerat summus sacerdos, virum honestum et bonum, verecundum occursu, modestum moribus et eloquium digne proferentem et qui a puero omnes virtutes domesticas exercuerat, manus protendentem orare pro omni populo Iudaeorum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장12)
Respondentem vero Oniam dixisse: " Hic est fratrum amator, qui multum orat pro populo et sancta civitate, Ieremias propheta Dei ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장14)
Cuius rei seriem atque ueritatem, ne latere posteros queat, stilo etiam memoriaeque mandaui.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:14)
Datis mandatis ipse navem conscendit a. d.
(카이사르, 아프리카 전기 2:3)
Quo simulatque captivus cum pervenisset litterasque, ut erat mandatum, Considio porrigere coepisset, priusquam acciperet ille, 'Unde' inquit 'istas?
(카이사르, 아프리카 전기 4:4)
tantum orare et petere ab eo uti sibi praesidium daret, quo tutius id et sine periculo facere possent;
(카이사르, 아프리카 전기 33:2)
Legati interim ex oppido Thysdrae, in quod tritici modium milia CCC comportata fuerant a negotiatoribus Italicis aratoribusque, ad Caesarem venire, quantaque copia frumenti aput se sit docent, simulque orant ut sibi praesidium mittat, quo facilius et frumentum et copiae suae conserventur.
(카이사르, 아프리카 전기 36:3)
Gaetuli interim perfugae quos cum litteris mandatisque a Caesare missos supra docuimus, ad suos cives perveniunt.
(카이사르, 아프리카 전기 55:1)
Thabenenses interim qui sub dicione et potestate Iubae esse consuessent in extrema eius regni regione maritima locati, interfecto regio praesidio legatos ad Caesarem mittunt, rem [male] gestam docent, petunt orantque ut suis fortunis populus Romanus quod bene meriti essent, auxilium ferret.
(카이사르, 아프리카 전기 77:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION