라틴어 문장 검색

ovem tibi eccillam dabo, natam annos sexaginta, peculiarem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 159)
nam equidem te iam sector quintum hunc annum, quom interea, credo, ovis si in ludum iret, potuisset iam fieri ut probe litteras sciret, quom interim tu meum ingenium fans atque infans nondum etiam edidicisti.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 15)
oves scabrae sunt, tam glabrae, em, quam haec est manus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 4200)
post illoc quam veni, advenit, si dis placet, ad villam argentum meo qui debebat patri, qui ovis Tarentinas erat mercatus de patre.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 3, scene 12)
ego propere minas ovis in crumina hac in urbem detuli.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 3, scene 18)
fuit edepol Mars meo periratus patri, nam oves illius hau longe absunt a lupis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 3, scene 19)
At ego oves et lanam, et alia multa quae poscet dabo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 5, scene 1119)
ideo etiam ea granaria, quae ad solis cursum spectant, bonitatem cito mutant, obsoniaque et poma, quae non in ea parte caeli ponuntur, quae est aversa a solis cursu, non diu servantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장10)
nam cum fuerunt Graeci delicatiores et fortuna opulentiores, hospitibus advenientibus instruebant triclinia, cubicula, cum penu cellas, primoque die ad cenam invitabant, postero mittebant pullos, ova, holera, poma reliquasque res agrestes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장17)
cum autem cives Ephesiorum cogitarent fanum Dianae ex marmore facere decernerentque, a Paro, Proconnenso, Heraclea, Thaso uti marmor peteretur, propulsis ovibus Pixodarus in eodem loco pecus pascebat, ibique duo arietes inter se concurrentes alius alium praeterierunt et impetu facto unus cornibus percussit saxum, ex quo crusta candidissimo colore fuerat deiecta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장73)
ita Pixodarus dicitur oves in montibus reliquisse et crustam cursim Ephesum, cum maxime de ea re ageretur, detulisse.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장74)
Quid quod ficum tamquam non pomum secerni a pomis apud idoneos repperimus?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 4:1)
sua poma id est ipsius arboris poma propria.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 371)
pan ovium custos ideo Lyceus Pan ovium custos, quod lupos ab ovium gregibus depellat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 171)
cogere donec oves stabulis ordo est 'cogere donec oves sta- bulis Vesper iussit et invito Olympo processit'. referre recensere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 851)

SEARCH

MENU NAVIGATION