라틴어 문장 검색

et sunt pauca quae 'us' producunt, ut senectus iuventus salus virtus palus servitus incus tus rus mus pus, tunc scilicet cum genetivus in 'tis' vel in 'ris' exit et habet paenultimam longam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 694)
notandum sane, Vergilium sub aliorum persona causam exsequi nobilium, ut hoc loco Marii, item paulo post Pompeii, ut iacet ingens litore truncus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1352)
tritonia aut quasi terribilis, ἀπο` τοῦ τρεῖν, id est timere, aut a Tritone amne Boeotiae, aut a Tritonide palude Africae, iuxta quam nata dicitur, secundum Lucanum et se dilecta Tritonida dixit ab unda (9.354). sane 'Tritonia' antonomasivum est, quia proprium est Minervae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1711)
legit transit, ut litoraque Epiri legimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2082)
fit sonitus ut ostenderet serpentum magnitudinem, quorum in lapsu fluctus movebantur, quia ait 'tranquilla per alta'. salo dicimus et salum, unde est 'salo', et sal salis, ut spumas salis aere secabat et sale tabentes artus in litore ponunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2091)
arva hic 'arva' pro litore posuit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2092)
litora nota scilicet quae paulo ante reliquerant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2561)
quod autem Donatus dicit, 'litus' locum esse ante aras, a litando dictum;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5573)
insano hic sine ratione, aut certe magno, ut insani feriant sine litora fluctus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7761)
ab hac [populos] incolas coactos loci angustia ad vicina litora profectos civitatem Antandron ex nomine patriae condidisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 69)
litora cum patriae lacrimans amat poeta quae legit inmutata aliqua parte vel personis ipsis verbis proferre.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 101)
hoc iste Aenean eodem in tempore eiusdem rei causa inducit fecisse, cum dicit 'litora cum patriae lacrimans portusque relinquo'. et multi tradunt hoc in primo dictum Troiae ab oris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 103)
mactabam in litore tavrum contra rationem Iovi taurum sacrificat, adeo ut hinc putetur subsecutum esse prodigium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 211)
postea cum Iuno gravidam Pythone inmisso Latonam persequeretur, terris omnibus expulsa Latona, tandem aliquando adplicante se litoribus sorore suscepta est, et illic Dianam primo, post Apollinem peperit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 739)
Iuppiter mutavit eam in coturnicem, quae Graece ὄρτυξ appellatur, et monstravit ut veniret Delon, quae illis temporibus circa omnia litora ferebatur ventis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 7331)

SEARCH

MENU NAVIGATION