라틴어 문장 검색

ut malus arborem significat an hominem non bonum apice distinguitur, palus aliud priore syllaba longa aliud sequenti significat, et cum eadem littera nominativo casu brevis, ablativo longa est, utrum sequamur, plerumque hac nota monendi sumus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 268:2)
cum autem de hoc quaeritur, coniectura est, an Isthmos intercidi, an siccari palus Pomptina, an portus fieri Ostiae possit, an Alexander terras ultra Oceanum sit inventurus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 233:4)
ut vis amnium maior est altis ripis multoque gurgitis tractu fluentium quam tenuis aquae et obiectu lapillorum resultantis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 63:2)
medius modus et translationibus crebrior et figuris erit iucundior, egressionibus amoenus, compositione aptus, sententiis dulcis, lenior tamen ut amnis lucidus quidem sed utrinque ripis inumbratus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 226:1)
at ille, qui saxa devolvat et pontem indignetur et ripas sibi faciat, multus et torrens iudicem vel nitentem contra feret ire, qua rapiet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 227:1)
Quod quamquam et saevitia temporis et opportunitate loci neque capi neque obsideri poterat--nam circum murum situm in praerupti montis extremo planities limosa hiemalibus aquis paludem fecerat--, tamen aut simulandi gratia, quo regi formidinem adderet, aut cupidine caecus ob thesauros oppidi potiendi vineas agere, aggerem iacere aliaque, quae incepto usui forent, properare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 37장4)
Ex quibus alia lenior unda detinuit ac mollius vexit, alia vehementior rapuit, alia proxima ripae cursu languescente deposuit, alia torrens impetus in mare eiecit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 8:2)
Nullum flumen cuius non ripas aedificia vestra praetexant?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 21:4)
Quid turpius " amne silvisque ripa comantibus ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 5:1)
tu quoque nostros, Thespias hospes, comitare choros, quaeque Erasini gelidos fontes, quaeque Eurotan, quaeque virenti tacitum ripa bibis Ismenon:
(세네카, 아가멤논 7:3)
fert laeva semustas faces turgentque pallentes genae et vestis atri funeris exesa cingit ilia, strepuntque nocturni metus et ossa vasti corporis corrupta longinquo situ palude limosa iacent.
(세네카, 아가멤논 13:33)
egit Threicium gregem, quem non Strymonii gramine fluminis Hebrive ripis pavit tyrannus:
(세네카, 아가멤논 15:10)
Equidem regna tergemini petens longinqua regis, unde ab Hesperio mari Inachiam ad urbem nobile advexi pecus, vidi duobus imminens fluviis iugum, quod Phoebus ortu semper obverso videt, ubi Rhodanus ingens amne praerapido fluit, Ararque dubitans, quo suos cursus agat, tacitus quietis adluit ripas vadis.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 5:22)
Minturnensis palus exulem Marium non hausit;
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 6:2)
Non habet mittendos trans maria legatos nec metanda in ripis hostilibus castra, non opportunis castellis disponenda praesidia ;
(세네카, 행복론, Liber VII 18:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION