라틴어 문장 검색

et in fluxibus eadem superficies sit magis plana et aequa, redeuntibus scilicet aquis ad priorem suam positionem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 349:4)
Etiam quandoque reflecti videmus radios solis temporibus vespertinis serenis a fimbriis nubium roscidarum, non minori splendore, sed potius illustriori et magis glorioso, quam qui redditur a corpore lunae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 358:3)
Etiam videmus aerem tenebrosum pone fenestras noctu reflectere lucem candelae, non minus quam corpus densum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 358:5)
At spiritus ille vini exhibebit flammam magis scilicet caeruleam, lychnus candelae autem magis flavam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 364:5)
Hinc enim constat, galaxiam esse nodum sive coacervationem stellarum parvarum, plane numeratarum et distinctarum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 376:3)
licet stellis minoribus quam ut sine perspicillis istis conspici possint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 376:6)
Hinc choreas illas stellarum parvarum circa planetam Jovis (unde conjici possit esse in motibus stellarum plura centra) intueri licet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 376:7)
Etenim in corporibus magis compactis spiritus non invenit poros et meatus per quos evolet:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 385:8)
Nec illud minus verum, ex quanto illo materiae sub iisdem spatiis sive dimensionibus, pro diversitate corporum, plus et minus contineri:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 390:5)
ut in aqua plus, in aere minus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 390:6)
Neque illud pro minimo habendum est, quod demonstret omnem varietatem quae in corporibus tangibilibus nobis notis versatur (intelligimus autem corpora bene unita, nec plane spongiosa et cava et magna ex parte aere impleta) non ultra rationes partium 21 excedere:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 391:9)
eligentes spiritum vini, quod per tabulam priorem eum esse ex corporibus tangibilibus (quae bene unita, nec cava sunt) rarissimum, et minimum continens materiae sub suo dimenso, observavimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 392:6)
quomodo etiam emittat fibras, partim radicales deorsum, partim cauliculares sursum, aliquando serpendo per latera, si ex ea parte inveniat terram apertam et magis facilem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 402:11)
atque etiam in aere, et fractione ejus, quando dissipatur et ascendit in parvis portiunculis per aquam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 407:5)
At virtus illa magnetica per quam ferrum et magnes, vel magnetes invicem, coeunt, operatur intra orbem virtutis certum, sed parvum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 418:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION