라틴어 문장 검색

patriam uero perueniens, maximam possessionum tuarum, quae tibi ablatae sunt, portionem recipies, atque in pace tranquilla uitam terminabis" . Conualuit igitur episcopus, cunctis gaudentibus, ac Deo gratias agentibus, coeptoque itinere Brittaniam uenit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 6:15)
quanto magis ciuibus patriae caelestis in hoc mundo peregrinantibus optandum est, et totis animi uiribus supplicandum, ut, quo plus in mundo quique ualent, eo amplius eius, qui super omnia est, Iudicis mandatis auscultarc contendant, atque ad haec obseruanda secum eos quoque, qui sibi commissi sunt, exemplis simul et auctoritate instituant?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 1:14)
ubi nomen patremque ac patriam accepit, iove nate, Hercules, salve, inquit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 80:1)
saepe ex iniuria postmodum gratiam ortam, eoque melioribus usuras viris, quod adnisurus pro se quisque sit ut, cum suam vicem functus officio sit, parentium etiam patriaeque expleat desiderium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 108:2)
cum sui utrosque adhortarentur, deos patrios, patriam ac parentes, quicquid civium domi, quicquid in exercitu sit, illorum arma, illorum intueri manus, feroces et suopte ingenio et pleni adhortantium vocibus in medium inter duas acies procedunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 253:2)
nec his nec illis periculum suum, publicum imperium servitiumque obversatur animo futuraque ea deinde patriae fortuna quam ipsi fecissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 255:2)
abi hinc cum immaturo amore ad sponsum inquit, oblita fratrum mortuorum vivique, oblita patriae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 271:1)
si ego iniuste impieque illos homines illasque res dedier mihi exposco, tum patriae compotem me numquam siris esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 340:2)
sed de istis rebus in patria maiores natu consulemus quo pacto ius nostrum adipiscamur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 343:3)
facile persuadet ut cupido honorum et cui Tarquinii materna tantum patria esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 365:1)
maiorem partem aetatis eius qua civilibus officiis fungantur homines, Romae se quam in vetere patria vixisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 375:2)
id ipsum tam mite ac tam moderatum imperium tamen, quia unius esset, deponere eum in animo habuisse quidam auctores sunt, ni scelus intestinum liberandae patriae consilia agitanti intervenisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 495:1)
illos eo potissimum anno patriam liberatam, patrem liberatorem, consulatum ortum ex domo Iunia, patres, plebem, quidquid deorum hominumque Romanorum esset, induxisse in animum ut superbo quondam regi, tum infesto exsuli proderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 48:1)
patriam se regnumque suum repetere et persequi ingratos cives velle.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 55:3)
Arruns ubi ex lictoribus procul consulem esse, deinde iam propius ac certius facie quoque Brutum cognovit, inflammatus ira ille est vir, inquit, qui nos extorres expulit patria.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 59:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION