라틴어 문장 검색

Et ipse exstruet templum Domini; et ipse portabit gloriam et sedebit et dominabitur super solio suo; et erit sacerdos ad dexteram eius, et consilium pacis erit inter illos duos.
(불가타 성경, 즈카르야서, 6장13)
Super pastores iratus est furor meus, et super hircos visitabo: certe visitat Dominus exercituum gregem suum, domum Iudae, et faciet eos quasi equum gloriae suae in bello.
(불가타 성경, 즈카르야서, 10장3)
Si nolueritis audi re et si nolueritis ponere super cor, ut detis gloriam nomini meo, ait Dominus exercituum, mittam in vos maledictionem et maledicam benedictionibus vestris; et maledicam illis, quoniam non posuistis super cor.
(불가타 성경, 말라키서, 2장2)
Secundum gloriam eius multiplicata est ignominia eius, et sublimitas eius conversa est in luctum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장40)
vasa gloriae eius captiva abducta sunt, trucidati sunt parvuli eius in plateis eius, iuvenes eius in gladio inimicorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장9)
Et ecce sancta nostra et pulchritudo nostra et gloria nostra desolata est, et polluerunt ea gentes.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장12)
Et mementote operum patrum, quae fecerunt in generationibus suis, et accipietis gloriam magnam et nomen aeternum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장51)
Et a verbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria eius in stercora et in vermes;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장62)
Et dilatavit gloriam populo suo et induit se loricam sicut gigas et succinxit se arma bellica sua et proelia constituit protegens castra gladio.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장3)
Et ait Iudas: " Absit istam rem facere, ut fugiamus ab eis; et si appropiavit tempus nostrum, et moriamur in virtute propter fratres nostros et non inferamus crimen gloriae nostrae ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장10)
Et occurrit ei Alexander rex, et dedit ei Cleopatram filiam suam et fecit nuptias eius Ptolemaidae sicut reges in magna gloria.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장58)
Et abiit cum gloria Ptolemaidam et occurrit ibi duobus regibus et dedit illis argentum multum et aurum et dona et invenit gratiam in conspectu eorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장60)
Et factum est, ut viderunt, qui interpellabant gloriam eius, quae praedicabatur, et opertum eum purpura, fugerunt omnes.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장64)
Et movit inde Ionathas castra et applicuit ad Ascalonem, et exierunt de civitate obviam illi in magna gloria.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장86)
Et occurrit Ionathas regi in Ioppen cum gloria, et invicem se salutaverunt et dormierunt illic.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION