라틴어 문장 검색

Videbis quinque sidera diversas agentia vias et in contrarium praecipiti mundo nitentia :
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 102:1)
Prima tantum pars saxa rupesque habet et invii speciem, sicut pleraque ex longinquo speculantibus abscisa et conexa videri solent, cum aciem longinquitas fallat, deinde propius adeuntibus eadem illa, quae in unum congesserat error oculorum, paulatim adaperiuntur, tum illis quae praecipitia ex intervallo apparebant redit lene fastigium.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 3:5)
Ut in praeceps datis corporibus nullum sui arbitrium est nec resistere morarive deiecta potuerunt, sed consilium omne et paenitentiam irrevocabilis praecipitatio abscidit et non licet eo non pervenire, quo non ire licuisset, ita animus si in iram, amorem aliosque se proiecit adfectus, non permittitur reprimere impetum ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 42:2)
alios obiurgatio, alios confessio, alios pudor coepto deiecit, alios mora, lentum praecipitis mali remedium, ad quod novissime descendendum est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 3:4)
Quaedam ex his, quae te praecipitem ferebant, hora, non tantum dies molliet, quaedam ex toto evanescent ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 75:3)
Vides illum praecipitem locum ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 98:5)
Agebat adhuc regem ira praecipitem, cum partem exercitus amisisset, partem comedisset, donec timuit, ne et ipse vocaretur ad sortem.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 124:1)
Iam vero si quis observaverit nudari litora pelago in se recedente eademque intra exiguum tempus operiri, credet caeca quadam volutatione modo contrahi undas et introrsum agi, modo erumpere et magno cursu repetere sedem suam, cum interim illae portionibus crescunt et ad horam ac diem subeunt ampliores minoresque, prout illas lunare sidus elicuit, ad cuius arbitrium oceanus exundat.
(세네카, De Providentia, book 1 5:1)
tunc etiam quae me subiectis excipit undis, ne ferar in praeceps.
(세네카, De Providentia, book 1 63:6)
qui voluptatem sequitur, videtur enervis, fractus, degenerans viro, perventurus in turpia, nisi aliquis distinxerit illi voluptates, ut sciat, quae ex eis intra naturale desiderium desistant, quae praeceps ferantur infinitaeque sint et, quo magis implentur, eo magis inexplebiles.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 67:2)
Huic tam sublimi fastigio coniunge protinus praecipitem mutationem;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 132:4)
Curtius deiciendo se in praecipitem locum fatum sepulturae miscuit;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, homicida in se.27)
properat cursu vita citato volucrique die rota praecipitis vertitur anni;
(세네카, Hercules Furens 2:20)
nulla si retro via iterque clusum est, orbe diducto redi et quicquid atra nocte possessum latet emitte tecum, dirutis qualis iugis praeceps citato flumini quaerens iter quondam stetisti, scissa cum vasto impetu patuere Tempe;
(세네카, Hercules Furens 4:2)
Qua spe praecipites actus ad inferos, audax ire vias inremeabiles, vidisti Siculae regna Proserpinae?
(세네카, Hercules Furens 8:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION