라틴어 문장 검색

Sed qui mortales initio Africam habuerint quique postea accesserint aut quo modo inter se permixti sint, quamquam ab ea fama, quae plerosque obtinet, diuersum est, tamen, uti ex libris Punicis, qui regis Hiempsalis dicebantur, interpretatum nobis est utique rem sese habere cultores eius terrae putant, quam paucissimis dicam.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 17장12)
At ille, tametsi omnis potiora fide Iugurthae rebatur, tamen, quia penes eosdem, si aduersaretur, cogendi potestas erat, ita, uti censuerant Italici, deditionem facit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 26장3)
nulla pro socia obtinet, pariter omnes viles sunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 80장7)
succurre, quidquid laqueti res pendentium penis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 8:8)
Quem in hoc mundo locum deus obtinet, hunc in homine animus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 24:1)
Nulla enim optineri poterit, si quicquam extra se respexerit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 22:2)
Vix a me obtineo, ut hoc vehiculum velim videri meum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 4:4)
Paulatim enim descendit in pectora, et vim praeceptorum obtinet frequenter aspici, frequenter audiri.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 40:2)
O quam magnis homines tenentur erroribus, qui ius dominandi trans maria cupiunt permittere felicissimosque se iudicant, si multas milite provincias optinent et novas veteribus adiungunt, ignari, quod sit illud ingens parque dis regnum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 30:1)
Non obtinebis, ut desinat, si incipere permiseris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 116 2:7)
tu hoc optinebis, ut terminos quos adprobaueris custodiant, ut nihil faciant nisi considerate, nihil promittant nisi ut tuuis facturi, omnia uerba ratione et fide ponderent?
(세네카, Controversiae, book 2, Vir et uxor iurauerunt, ut si quid alteri optigisset, alter moreretur. Vir peregre profectus misit nuntium ad uxorem, qui diceret decessisse uirum. uxor se praecipitauit. recreata iubetur a patre relinquere uirum; non uult. abdicatur. 9:6)
POLLIO ASINIVS aiebat numquam temptandas has esse quaestiones nisi prima manifesto obtineri posset qua negamus nos beneficium accepisse;
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 9:13)
Quomodo posset ab illo obtineri ne in declamationibus iocaretur, qui iocatur in miseriis ac periculis suis, in quibus iocari eum non debuisse quis nescit, potuisse quis credit?
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 20:20)
Ex his, quae necessaria sunt, quaedam primum obtinent locum, sine quibus non possumus vivere, quaedam secundum, sine quibus non debemus, quaedam tertium, sine quibus nolumus.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 71:1)
Quemadmodum in aegris opportunitas cibi salutaris est et aqua tempestive data remedii locum obtinuit, ita, quamvis leve et vulgare beneficium est, si praesto fuit, si proximam quamque horam non perdidit, multum sibi adicit gratiamque pretiosi sed lenti et diu cogitati muneris vincit.
(세네카, 행복론, Liber II 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION