라틴어 문장 검색

Boi neglegentius coactum agmen Romano, rum, quia ipsi procul abesse viderentur, improviso aggressuros se rati per occultos saltus secuti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 459:1)
dum trepidant acie instruenda, consul iam paratis ordinatisque omnibus incompositos adgreditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 168:1)
integri recentibus telis fatigatos adorti hostes primum acri impetu velut cuneo perculerunt, deinde in fugam averterunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 176:1)
Nabis intra murum instructos paratosque sub signis habebat mercennarios milites, in quibus omnis fiducia erat, ut ab tergo hostem adgrederetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 325:1)
certior deinde factus Gytheum oppidum omnium maritimarum rerum Lacedaemoniis receptaculum esse nec procul a mari castra Romana abesse, omnibus id copiis adgredi constituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 332:1)
in tempore Quinctio rem haud facilem adgredienti rex Eumenes et classis Rhodiorum supervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 334:1)
parte una a Phoebeo, altera a Dictynneo, tertia ab eo loco quem Heptagonias appellant - omnia autem haec aperta sine muro loca sunt - adgredi iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 453:2)
mox iam etiam ex tectis non tela modo sed tegulae quoque inopinantes perculerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 461:2)
tertio subiere ad vallum castraque simul ab omni parte adgressi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 531:2)
idem pro praetore Lusitanos, pervastata ulteriore provincia cum ingenti praeda domum redeuntes, in ipso itinere adgressus ab hora tertia diei ad octavam incerto eventu pugnavit, numero militum impar, superior aliis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 5:2)
cum ibi stativa essent et pauci tabernacula haberent, alia casas ex harundine textas fronde, quae umbram modo praeberet, texissent, priusquam in conspectum hostis veniret, Philopoemen necopinantem eum improviso genere belli adgredi statuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 299:2)
ita perculsis hostibus Philopoemen protinus ad depopulandam Tripolim Laconici agri, qui proximus finem Megalopolitarum est, duxit et magna vi pecorum hominumque inde abrepta, priusquam a Gytheo tyrannus praesidium agris mitteret, discessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 305:1)
cogebatur agmen ab equitibus et maxima parte auxiliorum, quod existimabat Philopoemen tyrannum mercennariis militibus, quibus plurimum fideret, ab tergo suos adgressurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 311:3)
duae res simul inopinatae perculerunt eum, una praeoccupatus quem petebat locus, altera, quod primo agmini occurrisse hostem cernebat, ubi, cum per loca confragosa iter esset, sine levis armaturae praesidio signa ferri non videbat posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 312:1)
non tam fidem dictis perfuga fecit quam perculso metu relinquendi castra causam probabilem praebuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 336:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION