라틴어 문장 검색

quod vero securi percussit filium, privavisse se etiam videtur multis voluptatibus, cum ipsi naturae patrioque amori praetulerit ius maiestatis atque imperii.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 30:6)
ut, si Xerxes, cum tantis classibus tantisque equestribus et pedestribus copiis Hellesponto iuncto Athone perfosso mari ambulavisset terra navigavisset, si, cum tanto impetu in Graeciam venisset, causam quis ex eo quaereret tantarum copiarum tantique belli, mel se auferre ex Hymetto voluisse diceret, certe sine causa videretur tanta conatus, sic nos sapientem plurimis et gravissimis artibus atque virtutibus instructum et ornatum non, ut illum, maria pedibus peragrantem, classibus montes, sed omne caelum totamque cum universo mari terram mente complexum voluptatem petere si dicemus, mellis causa dicemus tanta molitum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 145:1)
secure percussit filium 10 20 sq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)309)
aut tu illum fructu fallas aut per litteras avertas aliquod nomen aut per servolum percutias pavidum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 74:1)
Hunc igitur nec Olympius Iuppiter fulmine percussit nec Aesculapius misero diuturnoque morbo tabescentem interemit, atque in suo lectulo mortuus in tyrannidis rogum inlatus est, eamque potestatem, quam ipse per scelus erat nanctus, quasi iustam et legitimam hereditatis loco filio tradidit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 85:6)
Et cum iis, quos vi deviceris, consulendum est, turn ii, qui armis positis ad imperatorum fidem confugient, quamvis murum aries percusserit, recipiendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 47:5)
imaginibus autem agentibus, acribus, insignitis, quae occurrere celeriterque percutere animum possint;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 358:4)
percussisti autem me etiam de oratione prolata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 12 2:7)
percussit animum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 8A 5:10)
cum interim Rufio noster, quod se a Vestorio observari videbat, strategemate hominem percussit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 2 4:3)
ipse percussit an aliis occidendum dedit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 27장 1:2)
non quaero quis percusserit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 34장 3:4)
quonam modo ille vos vivus adficeret quos mortuus inani cogitatione percussit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 29장 1:3)
tum Cleanthem, cum pede terram percussisset, versum ex Epigonis ferunt dixisse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 60:10)
quodcumque nostros animos probabilitate percussit, id dicimus, itaque soli sumus liberi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 33:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION