라틴어 문장 검색

E spadonibus, qui circa reginam erant, Tyriotes inter trepidationem lugentium elapsus per eam portam, quae, quia ab hoste aversa erat, levius custodiebatur, ad Darei castra pervenit exceptusque a vigilibus in tabernaculum regis perducitur gemens et veste lacerata.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 30:1)
neque enim ad belli discrimen pertinere, qui ab iis Scythae quive Cadusii appellarentur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 14장 3:2)
Hoc dorsum, quod in longitudinem MDC, in latitudinem CLXX stadia procurrit, a Caucaso monte ad Rubrum mare pertinet, quaque defecit mons, aliud munimentum, fretum, obiectum est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 4장 6:2)
Planities spatiosa erat, in quam vehicula onusta perduxerant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 6장 17:1)
"Quod ad Dymnum pertinet, nihil scio et haec confessus intellego non prodesse mihi, quod praesentis sceleris expers sum."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 11장 25:27)
"quippe meministi, cum me ad perducendos ex Macedonia milites mitteres, dixisse te, multos integros iuvenes in domo tuae matris abscondi."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 23:58)
"Praecepisti igitur mihi, ne quem praeter te intuerer, sed detrectantes militiam perducerem ad te."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 23:59)
"Gorgiam et Hecataeum et Gorgidan, quorum bona opera uteris, inde perduxi."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 23:61)
Relicto deinde, qui iis praeesset, Amedine - scriba is Darei fuerat - Arachosios, quorum regio ad Ponticum mare pertinet, subegit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 3장 4:1)
Occurrisse enim in Ciliciae angustissimis faucibus, cum retrocedendo posset perducere incautos in loca naturae situ tuta, tot fluminibus obiectis, tot montium latebris, inter quas deprehensus hostis ne fugae quidem, nedum resistendi occasionem fuerit habiturus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 4:2)
Quo perductus est Bessus non vinctus modo, sed etiam omni velamento corporis spoliatus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 43:2)
Ex captivis Sogdianorum ad regem XXX nobilissimi corporum robore eximio perducti erant:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 10장 5:1)
"pernicissimos iuvenes ex suis quisque copiis perducite ad me, qui per calles et paene invias rupes domi pecora agere consueverant."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 11장 8:3)
Namque hostis in silvis - et erant forte campo iunctae - armatum militem condidit paucis propellentibus pecora, ut inprovidum ad insidias praeda perduceret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 4:1)
"Sed, quae ad me pertinent, transeo."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 37:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION