라틴어 문장 검색

ubi finita est, tentandum est in iis membris, quae id patiuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XI De ossibus luxatis. 6:5)
te propter Paphias sedes Cyprumque reliqui, te propter libuit tantos explere labores et tantum transnare maris, ne vilior ultra privatos paterere lares neu tempore longo dilatos iuvenis nutriret Honorius ignes.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:161)
Iamque aevo laxata cutis, sulcisque genarum corruerat passa facies rugosior uva:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:69)
Postquam obsitus aevo semivir excelsam rerum sublatus in arcem, quod nec vota pati nec fingere somnia possent, vidit sub pedibus leges subiectaque colla nobilium tantumque sibi permittere fata, qui nihil optasset plus libertate mereri, iamiam dissimulat dominos alteque tumescunt serviles animi.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:97)
tu potes alterius studiis haerere Minervae et telas, non tela pati, tu stamina nosse, tu segnes operum sollers urgere puellas et niveam dominae pensis involvere lanam.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:164)
et, qui sub iure negasti vivere Caesareo, parvo procede sepulcro Eutropium passure Cato;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:278)
en alio laedor graviore Pothino et patior maius Phario scelus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:292)
Qui modo sublimes rerum flectebat habenas patricius, rursum verbera nota timet et solitos tardae passurus compedis orbes in dominos vanas luget abisse minas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:1)
, quod maxima proelia solus impleat (et patitur miles!)
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:53)
sic magna tueri regna nihil, patiensque iugi deluditur orbis?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:58)
nec te tam prona monerem, si contra paterere viros:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:139)
heu sanguine qualis ibit Sangarius quantasque cadavera lenti Maeandri passura moras!
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:176)
quonam usque sedemus femineis clausi thalamis patimurque periclum gliscere desidia?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:228)
Pulcher et urbanae cupiens exercitus umbrae, adsiduus ludis, avidus splendere lavacris nec soles imbresve pati, multumque priori dispar, sub clipeo Thracum qui ferre pruinas, dum Stilicho regeret, nudoque hiemare sub axe sueverat et duris haurire bipennibus Hebrum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:237)
ne quid tamen orbe reciso venditor amittat, provincia quaeque superstes dividitur geminumque duplex passura tribunal cogitur alterius pretium sarcire peremptae.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:330)

SEARCH

MENU NAVIGATION