라틴어 문장 검색

collegae nunc temeritas nunc pravitas impedimento aut damno fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 269:1)
damna vestra, milites, omnium circa qui defecerunt populorum praeda sarcientur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 331:3)
Samnitium contra ducibus et carpi parvis cottidie damnis et senescere dilatione belli vires suae videbantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 390:1)
ceterum in tantas brevi creverant opes seu maritimis seu terrestribus fructibus seu multitudinis incremento seu disciplinae sanctitate, qua fidem socialem usque ad perniciem suam coluerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 63:1)
cuius ita aliqua spes est, si eam quem ad modum ut victor fert Hannibal sic vos ut victi audietis et non id quod amittitur in damno, cum omnia victoris sint, sed quidquid relinquitur pro munere habituri estis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 131:1)
deinde, ut trepidationem in angustiis suoque ipsum tumultu misceri agmen videre, equis maxime consternatis, quidquid adiecissent ipsi terroris satis ad perniciem fore rati, diversis rupibus iuxta per vias ac devia adsueti decurrunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 337:2)
tunc quoque ad extremum periculi ac prope perniciem ventum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 354:1)
postero die iam segnius intercursantibus barbaris iunctae copiae, saltusque haud sine clade, maiore tamen iumentorum quam hominum pernicie superatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 357:1)
pugna raro magis ulla saeva aut utriusque partis pernicie clarior fuisset, si extendi eam dies in longum spatium sivisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 632:1)
Hannibal id damnum haud aegerrime pati;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 504:1)
audeantur infanda, si non perniciem nobis cum scelere ferunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 102:2)
itaque Hasdrubal extemplo litteras Carthaginem mittit, indicans quanto fama profectionis suae damno fuisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 348:1)
aquae magnae bis eo anno fuerunt Tiberisque agros inundavit cum magna strage tectorum pecorumque et hominum pernicie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 120:1)
nec spem salutis nec perniciem propiorem umquam civitati ulli fuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 358:1)
vincit tamen omnia pertinax virtus, et aliquot simul partibus ad vallum ac fossas perventum est, sed cum multis vulneribus ac militum pernicie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 201:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION