라틴어 문장 검색

ego Curtium, id quod ipsi dixi, non modo rogatione sed etiam testimonio tuo diligo, quod litteris tuis studium illius in salutem nostram facile perspexi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 3장 5:3)
Romam cum venero, quae perspexero scribam ad te et maxime de dictatura, et ad Labienum et ad ligurium litteras dabo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 7 2:2)
quem ita gessit ut diligentiam admirarentur omnes ingenium agnoscerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 2:4)
negabat, Philonis tamen scriptum agnoscebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 15:9)
ut enim illa oculis modo agnoscuntur sic reliqua visis, sed propria veri non communi veri et falsi nota.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 45:7)
si enim dicent ea de quibus disserent se dilucide perspicere nec ulla communione visorum inpediri, conprendere ea se fatebuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 60:1)
adversantur enim primum quod parum defigunt animos et intendunt in ea quae perspicua sunt, ut quanta luce ea circumfusa sint possint agnoscere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 63:2)
' Et alias quidem saepe, si aut in sensibus ipsius est aliqua forte gravitas aut tarditas, aut obscuriora sunt quae videntur, aut a perspiciendo temporis brevitate excluditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 72:2)
Sed ex hoc genere toto perspici potest levitas orationis eorum qui omnia cupiunt confundere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 72:5)
qua distinctione sublata quam haberet in C. Cotta, qui bis cum Gemino consul fuit, agnoscendo eius modi notam quae falsa esse non possit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 113:2)
sublato enim iudicio illo quo oportet agnosci, etiam si ipse erit quem videris qui tibi videbitur, tamen non ea nota iudicabis qua dicis oportere ut non possit esse eiusdem modi falsa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 113:9)
quid si in eius modi cera centum sigilla hoc anulo inpressero, ecquae poterit in agnoscendo esse distinctio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 115:1)
nam Q. Metellus, et inimicus et frater inimici, perspecta vestra voluntate omnia privata odia deposuit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 10장 1:5)
quod quo facilius argumentis perspicere possitis, rem gestam vobis dum breviter expono, quaeso, diligenter attendite.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 9장 1:2)
potuitne, cum domum ac deos penatis suos illo oppugnante defenderet, iure se ulcisci, potuitne civi egregio et viro fortissimo, P. Sestio, conlega suo, volnerato, potuitne Q. Fabricio, viro optimo, cum de reditu meo legem ferret, pulso, crudelissima in foro caede facta, potuitne L. Caecili, iustissimi fortissimique praetoris, oppugnata domo, potuitne illo die quo est lata lex de me, cum totius Italiae concursus, quem mea salus concitarat, facti illius gloriam libens agnovisset, ut, etiam si id Milo fecisset, cuncta civitas eam laudem pro sua vindicaret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 14장 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION