라틴어 문장 검색

philosophiae denique ipsius principes numquam in suis studiis tantos progressus sine flagranti cupiditate facere potuissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 44:6)
metum vero si qui sustulisset, omnem vitae diligentiam sublatam fore, quae summa esset in eis qui leges, qui magistratus, qui paupertatem, qui ignominiam, qui mortem, qui dolorem timerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 46:3)
Sed quoniam suspicor te non tam de sapiente quam de te ipso quaerere - illum enim putas omni perturbatione esse liberum, te vis - , videamus, quanta sint quae philosophia remedia morbis animorum adhibeantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 58:1)
sed quo maior est in eis praestantia et divinior, eo maiore indigent diligentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 58:4)
scire autem nos oportet cognitis, quoad possunt ab homine cognosci, bonorum et malorum finibus nihil a philosophia posse aut maius aut utilius optari quam haec, quae a nobis hoc quadriduo disputata sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 82:2)
hunc errorem quasi radicem malorum omnium stirpitus philosophia se extracturam pollicetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 83:4)
aut igitur negemus quicquam ratione confici, cum contra nihil sine ratione recte fieri possit, aut, cum philosophia ex rationum conlatione constet, ab ea, si et boni et beati volumus esse, omnia adiumenta et auxilia petamus bene beateque vivendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 84:3)
nihil est enim omnium quae in philosophia tractantur, quod gravius magnificentiusque dicatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 1:4)
nam cum ea causa impulerit eos qui primi se ad philosophiae studium contulerunt, ut omnibus rebus posthabitis totos se in optumo vitae statu exquirendo conlocarent, profecto spe beate vivendi tantam in eo studio curam operamque posuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 2:1)
Sed et huius culpae et ceterorum vitiorum peccatorumque nostrorum omnis a philosophia petenda correctio est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 5:1)
o vitae philosophia dux, o virtutis indagatrix expultrixque vitiorum!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 5:3)
Ac philosophia quidem tantum abest ut proinde ac de hominum est vita merita laudetur, ut a plerisque neglecta a multis etiam vituperetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 6:2)
sed ab antiqua philosophia usque ad Socratem, qui Archelaum, Anaxagorae discipulum, audierat, numeri motusque tractabantur, et unde omnia orerentur quove reciderent, studioseque ab is siderum magnitudines intervalla cursus anquirebantur et cuncta caelestia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 10:4)
Socrates autem primus philosophiam devocavit e caelo et in urbibus conlocavit et in domus etiam introduxit et coëgit de vita et moribus rebusque bonis et malis quaerere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 10:5)
nihil gravius, nihil philosophia dignius, nisi idem hoc ipsum honeste sapienter iuste ad voluptatem referret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 26:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION