라틴어 문장 검색

nostra enim haec quaestio atque animadversio in civem nostrum est, quid nostro aut suo fecerit arbitrio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 172:1)
crudelissima ac superbissima gens sua omnia suique arbitrii facit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 465:1)
id unum pignus inclinatos ad Romanam societatem omnium Hispaniae populorum animos morabatur, ne sanguine liberum suorum culpa defectionis lueretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 255:1)
placuit suffragio ipsorum decem deligi qui Romam ad senatum irent, nec pignus aliud fidei quam ut iurarent se redituros acceptum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 693:1)
transcribi tantum recitarique eos iussurum, ne penes unum hominem iudicium arbitriumque de fama ac moribus senatoris fuerit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 296:1)
tum cognatos quoque eorum atque amicos tanto merito primum, dein pignore sibi conciliarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 407:1)
ad ea Romanus se in praesidio impositum esse dicere ab imperatore suo clavesque portarum et custodiam arcis ab eo accepisse, quae nec suo nec Hennensium arbitrio haberet, sed eius qui commisisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 477:1)
ad eum mitterent legatos cuius iuris atque arbitrii res esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 478:3)
contra ea consulis pater Fabius temporum oblitos homines in medio ardore belli, tamquam in pace, libera de quoque arbitria agere aiebat, ut, cum illud potius agendum atque cogitandum sit, si quo modo fieri possit, ne qui socii a populo Romano desciscant, id non cogitent, documentum autem dicant statui oportere, si quis resipiscat et antiquam societatem respiciat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 572:1)
ceterum ab ipso Graccho eadem haec audire malle eos praesentisque contingere dextram et id pignus fidei secum ferre.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 249:2)
nec res magis ulla tenuit quam spes haud dubia suo id arbitrio ubi vellent facturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 312:3)
nunc certe caede eorum qui oppressas tenebant Syracusas cum primum nostri arbitrii esse coepimus, extemplo venimus ad tradenda arma, dedendos nos, urbem, moenia, nullam recusandam fortunam quae imposita a vobis fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 431:1)
Itaque Appius Romam ad senatum arbitrium eius rei totum reiciebat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 206:1)
vestae aedem petitam et aeternos ignes et conditum in penetrali fatale pignus imperi Romani.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 394:1)
omnes Campani, Atellani, Calatini, Sabatini, qui se dediderunt in arbitrium dicionemque populi Romani Q. Fulvio proconsuli, quosque una secum dedidere, quaeque una secum dedidere, agrum urbemque, divina humanaque, utensiliaque sive quid aliud dediderunt, de iis rebus quid fieri velitis vos rogo, Quirites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 469:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION