라틴어 문장 검색

sed neque circa urbem tuta statio erat, nec ante ostium portus in salo stare poterant aspero mari et nocte imminente.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 177:1)
praetervecti moenia portum Phoenicunta, minus duum milium spatio inde distantem, petiere, navibus a maritima vi tutum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 178:1)
ita non milites solum sed etiam navales socios, remigum turbam, quibus quisque poterat telis, armatos in proelium eduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 183:1)
profecti inde pacatis ceteris cum oram Asiae legerent, Loryma - portus adversus Rhodum est - pervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 195:1)
vocatosque Rhodios cum percontatus esset, num Pataris universa classis in portu stare posset, cum respondissent non posse, causam nactus omittendae rei Samum naves reduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 197:1)
quos ubi exposuisse copias Elaeae et tot classes in unum convenisse portum Antiocho adlatum est, et sub idem tempus audivit consulem cum exercitu iam in Macedonia esse pararique, quae ad transitum Hellesponti opus essent, tempus venisse ratus, priusquam terra marique simul urgeretur,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 207:3)
profectus cum quantum accelerare poterat maturasset, ad portum quem Megisten vocant praegressos consequitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 250:1)
ceterum, quod non providerunt, et loco gravi et tempore anni - medium enim aestatis erat - ad hoc insolito odore ingruere morbi vulgo, maxime in remiges, coeperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 253:1)
utraque classis postero die luce prima, tamquam eo die pugnatura, e portu movit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 257:1)
nec insequi Rhodii ex magna parte aegris et ob id celerius fessis remigibus potuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 268:2)
et ne id ei facere liberum esset, Rhodii Chariclitum cum viginti navibus rostratis ad Patara et Megisten portum miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 275:1)
itaque priusquam appropinquaret classis, Myonnesum perfugerunt, unde se e portu ratus abstracturum naves, ignarus loci sequebatur praetor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 312:1)
tandem sub noctem vano incepto cum abstitissent, Teum postero die accessere, et in portu qui ab tergo urbis est - Geraesticum ipsi appellant - navibus constitutis praetor ad depopulandum circa urbem agrum emisit milites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 315:1)
inde ex propinquo explorans quid hostes agerent, primo in magna spe fuit, quem ad modum Rhodiam classem ad Samum circumsessis ad exitum faucibus portus expugnasset, sic et Romanam expugnaturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 322:1)
promunturiis coeuntibus inter se ita clauditur portus, ut vix duae simul inde naves possint exire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 323:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION