라틴어 문장 검색

licere patribus, quoties ius dicendae sententiae accepissent, quae vellent expromere relationemque in ea postulare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 49장4)
atque illum finis suos praegredientem incursavere Mardi, latrociniis exerciti contraque inrumpentem montibus defensi;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 23장5)
Cerialis cum equitibus evasit in castra et munimentis defensus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 32장13)
eadem clades municipio Verulamio fuit, quia barbari omissis castellis praesidiisque militarium, quod uberrimum spolianti et defendentibus intutum, laeti praeda et laborum segnes petebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 33장5)
'Saepe numero, patres conscripti, in hoc ordine interfui, cum contra instituta et leges maiorum nova senatus decreta postularentur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 43장1)
at quem dignitas sua defendet, cum praefecto urbis non profuerit?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 43장6)
vixit tamen post haec Regulus quiete defensus et quia nova generis claritudine neque invidiosis opibus erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 47장3)
earum ultionem a patribus postulatam et pro magnitudine delicti poenam statui par fuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 49장4)
et nisi defendant Parthi, levius servitium apud Romanos deditis quam captis esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 1장7)
scripseratque Caesari proprio duce opus esse qui Armeniam defenderet:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 3장3)
cur deserta per otium quae bello defenderant?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 6장4)
At Vologeses, quamvis obsessa a Paeto itinera hinc peditatu inde equite accepisset, nihil mutato consilio, sed vi ac minis alaris exterruit, legionarios obtrivit, uno tantum centurione Tarquitio Crescente turrim, in qua praesidium agitabat, defendere auso factaque saepius eruptione et caesis qui barbarorum propius suggrediebantur, donec ignium iactu circumveniretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 11장1)
Eoque intentius Vologeses premere obsessos, modo vallum legionum, modo castellum, quo imbellis aetas defendebatur, adpugnare, propius incedens quam mos Parthis, si ea temeritate hostem in proelium eliceret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 13장1)
nec quisquam defendere audebat, crebris multorum minis restinguere prohibentium, et quia alii palam faces iaciebant atque esse sibi auctorem vociferabantur, sive ut raptus licentius exercerent seu iussu.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 38장9)
nam nec tu agitare et insequi poetas intermittis, et ego, cui desidiam advocationum obicis, cotidianum hoc patrocinium defendendae adversus te poeticae exerceo.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 4장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION