라틴어 문장 검색

vereor me hercule ne aut gravioribus utar verbis quam natura fert, aut levioribus quam causa postulat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 18장 1:2)
verum, quoniam tu id tibi adrogas et concedi postulas, concedamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 18장3)
nunc in causa superiore ne ut par quidem sit postulat, inferiorem se esse patitur, dumtaxat usque eo ne cum bonis, fama fortunisque omnibus Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 18장 3:9)
docui quod primum pollicitus sum, C. Aquili, causam omnino cur postularet non fuisse, quod neque pecunia debebatur et, si maxime deberetur, commissum nihil esset qua re ad istam rationem perveniretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 19장 1:1)
tum cum postulabas ut bona possideres?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 19장 1:11)
neque enim quisquam divinare poterat te postulaturum, neque quemquam attinebat id recusare quod praetor non fieri, sed ex edicto suo fieri iubebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 19장 1:13)
iudicium postulas, non recusat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 19장 2:13)
'postulabam,' inquit, 'ut satis daret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 20장 1:1)
' iniuria postulabas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 20장 1:2)
cuius procurator non omnia iudicia acceperit quae quisque in verba postularit, cuius procurator a praetore tribunos appellare ausus sit, eum non defendi, eius bona recte possideri posse, ei misero, absenti, ignaro fortunarum suarum omnia vitae ornamenta per summum dedecus et ignominiam deripi convenire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 20장 2:2)
si fretus gratia postulabat aliquid iniquius Alfenus, multo iniquiora Naevius impetrabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 22장2)
bona postulas ut ex edicto possidere liceat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 25장 2:8)
postulaturus eras.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 26장 2:8)
si Alfenus procurator P. Quincti tibi tum satis daret et iudicium accipere vellet, denique omnia quae postulares facere voluisset, quid ageres?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 26장 3:2)
ostendi quam multa ante fieri convenerit quam hominis propinqui bona possideri postularentur, praesertim cum Romae domus eius, uxor, liberi essent et procurator aeque utriusque necessarius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 28장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION