라틴어 문장 검색

causa Romano imperatori non alia maior fuisse dicitur maturandae pacis quam quod Antiochum bellum transitumque in Europam moliri constabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 157:2)
sed haud parvum momentum ad animum eius moliendum adventus Hannibalis fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 588:2)
Hannibal frustra in Africa bellum molitus et ob hoc Romanis per epistulas ab adversae factionis principibus delatus propter metum Romanorum, qui legatos ad senatum Carthaginiensium de eo miserant, profugus ad Antiochum, Syriae regem, se contulit bellum adversus Romanos parantem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIII Periocha11)
huius potitus loci consul eos qui arcem tenuerant liberos esse cum cognatis suaque habere iussit, bergistanos ceteros quaestori ut venderet imperavit, de praedonibus supplicium sumpsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 240:3)
deinde in senatu quidam nihil actum esse dicere exilio Hannibalis si absens quoque novas moliri res et sollicitando animos hominum turbare statum civitatis posset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 684:1)
legati Carthaginiensium nuntiaverunt Hannibalem qui ad Antiochum confugerat bellum cum eo moliri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIV Periocha13)
tum in Oretanos progressus et ibi duobus potitus oppidis, Noliba et Cusibi, ad Tagum amnem ire pergit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 249:1)
Philippus Athamanum praecipue captivis indulgenter habitis, ut per eos conciliaret gentem, nactus spem Athamaniae potiendae exercitum eo duxit praemissis in civitates captivis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 171:1)
Aetoli pars sopiti adfecta labore ac vigiliis corpora ex somno moliebantur, pars vigilantes adhuc ad strepitum pugnantium in tenebris currunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 290:2)
navium reliquarum ante portum aliae, aliae in portu deprensae, quaedam a Nicandro, dum moliuntur a terra, captae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 125:1)
maxime autem consternavit eos metus, si semel primis oboediendo iugum accepissent, ne, id quod iam diu moliretur Philopoemen, exulibus Lacedaemonem traderet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 379:1)
ad duodecim milia hominum caesa, plus duo capta et castris Romanus potitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 227:3)
M. Claudius consul Gallis ex provincia exactis Histricum bellum moliri coepit litteris ad senatum missis, ut sibi in Histriam traducere legiones liceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 657:1)
nave vacua dominis regii potiti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 42:3)
omnia moliris et temptas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 106:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION