라틴어 문장 검색

hanc commendo vobis prae ceteris;
(ARCHIPOETA, I129)
hanc conmendo vobis praecipue,
(ARCHIPOETA, I133)
digni sunt prae ceteris laude singulari.
(ARCHIPOETA, IV82)
viris maior ceteris,
(ARCHIPOETA, VII2)
Ceteri enim accolae eiusdem insulae ante aut occisi erant aut exules aufugerant.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 2 5:6)
ceteri per fugam elapsi sunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 6 9:2)
Eodemque anno cum magno honore Romam perrexit, praefatumque filium suum Aelfredum iterum in eandem viam secum ducens, eo quod illum plus ceteris filiis diligebat, ibique anno integro remoratus est.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 11 14:2)
Nam cetera, quae ad humanam dispensationem pertinent, in hoc opusculo inserere necesse non est, ne fastidium prolixitate legentibus vel etiam audire desiderantibus procreaverit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 16 19:5)
Nam, cum communi et ingenti patris sui et matris amore supra omnes fratres suos, immo ab omnibus, nimium diligeretur, et in regio semper curto inseparabiliter nutriretur, accrescente infantili et puerili aetate, forma ceteris suis fratribus decentior videbatur, vultuque et verbis atque moribus gratiosior.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 22 25:1)
nam incomparabilis omnibus peritia et felicitate in illa arte, sicut et in ceteris omnibus Dei donis, fuit, sicut et nos saepissime vidimus.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 22 25:7)
Cumque ibi diu utrique resisterent, altero paganorum comite occiso, et maxima exercitus parte deleta, ceterisque fuga elapsis, Christiani victoriam accipientes, loco funeris dominati sunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 35 38:4)
Christianis demum terga vertentibus, pagani, victoriam accipientes, loco funeris dominati sunt, ibique Aethelwulfus praefatus comes inter ceteros occubuit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 36 39:4)
Eodem anno Aelfred rex navali proelio in mare contra sex naves paganorum belligeravit, et unam ex eis cepit, ceteris per fugam elapsis.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 48 51:1)
In qua schola utriusque linguae libri, Latinae scilicet et Saxonicae, assidue legebantur, scriptioni quoque vacabant, ita, ut antequam aptas humanis artibus vires haberent, venatoriae scilicet et ceteris artibus, quae nobilibus conveniunt, in liberalibus artibus studiosi et ingeniosi viderentur.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 75 78:5)
Nec etiam illi sine liberali disciplina inter cetera praesentis vitae studia, quae nobilibus conveniunt, otiose et incuriose permittuntur, nam et psalmos et Saxonicos libros et maxime Saxonica carmina studiose didicere, et frequentissime libris utuntur.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 75 78:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION