라틴어 문장 검색

sed castris praeerat Verginius, privatim Sergio invisus infestusque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 97:2)
ubi cum omnem culpam in collegam inclinaret, acciri Verginium ex castris, interea praeesse legatos placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 100:3)
omnia fieri ut consenescat ad Veios iuventus nec de agris nec de aliis commodis plebis ferre ad populum tribuni frequentiaque urbana celebrare actiones et resistere conspirationi patriciorum possint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 129:1)
praeerant tribuni militum M.' Aemilius et K. Fabius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 140:2)
et cum tributum conferri per non posset nec stipendium imperatoribus mitteretur aeraque militaria flagitaret miles, haud procul erat quin castra quoque urbanae seditionis contagione turbarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 143:2)
eius enim doni societatem sensuras aequaliter omnium domos, non avidas in direptiones manus otiosorum urbanorum praerepturas fortium bellatorum praemia esse, cum ita ferme eveniat ut segnior sit praedator, ut quisque laboris periculique praecipuam petere partem soleat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 230:1)
tribuni quorum temeritate bellum contractum erat summae rerum praeerant, dilectumque nihilo accuratiorem quam ad media bella haberi solitus erat, extenuantes etiam famam belli, habebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 409:1)
Corneli, praesidem huius publici consilii, custodem religionum, comitiorum, legum, rerum omnium urbanarum collegae facimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 71:2)
castris exercituique interim, si videatur, praesit collega.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 264:2)
undique, non urbana tantum sed etiam agresti iuventute, decem legiones scriptae dicuntur quaternum milium et ducenorum peditum equitumque trecenorum, quem nunc novum exercitum, si qua externa vis ingruat, hae vires populi Romani, quas vix terrarum capit orbis, contractae in unum haud facile efficiant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 257:1)
praeerat Geminus Maecius, vir cum genere inter suos tum factis clarus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 79:2)
Manlius dextro, Decius laevo cornu praeerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 122:2)
ceterum in oculis exemplum erat Q. Fabius M. Valerio legato, qui castris praeerat, ne quam vim hostium magis quam trucem dictatoris iram timeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 504:2)
itaque in omni defectione sociorum Latini nominis urbano prope dilectu decem scribebantur legiones;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 275:1)
creatus consul, cum collegae novum bellum, Sallentini hostes decernerentur, Romae mansit ut urbanis artibus opes augeret quando belli decus penes alios esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 605:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION