라틴어 문장 검색

cum praeter Velitrarum obsidionem, tardi magis rem exitus quam dubii, quietae externae res Romanis essent, fama repens belli Gallici allata perpulit civitatem ut M. Furius dictator quintum diceretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 457:1)
pluribus auctoribus magis adducor ut credam decem haud minus post annos ea acta, hoc autem anno in Albano agro cum Gallis dictatore M. Furio signa conlata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 459:1)
dictatori consensu patrum plebisque triumphus decretus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 461:2)
vixdum perfunctum eum bello atrocior domi seditio excepit, et per ingentia certamina dictator senatusque victus, ut rogationes tribuniciae acciperentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 462:1)
quibus cum ab universis gratiae actae essent, factum senatus consultum ut duumviros aediles ex patribus dictator populum rogaret, patres auctores omnibus eius anni comitiis fierent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 467:1)
praetorem quidem etiam iura reddentem et collegam consulibus atque iisdem auspiciis creatum, verecundia inde imposita est senatui ex patribus iubendi aediles curules creari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 6:1)
Genucio L. Aemilio Mamerco iterum consulibus, cum piaculorum magis conquisitio animos quam corpora morbi adficerent, repetitum ex seniorum memoria dicitur pestilentiam quondam clavo ab dictatore fixo sedatam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 26:2)
ea religione adductus senatus dictatorem clavi figendi causa dici iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 27:1)
lex vetusta est, priscis litteris verbisque scripta, ut qui praetor maximus sit idibus Septembribus clavum pangat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 28:1)
a consulibus postea ad dictatores, quia maius imperium erat, sollemne clavi figendi translatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 31:2)
intermisso deinde more digna etiam per se visa res propter quam dictator crearetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 31:3)
Claudium, quia dissuaserat legem, maiore nunc auctoritate eventum reprehensi ab se consilii incusantem, dictatorem consensu patriciorum Servilius consul dicit, dilectusque et iustitium indictum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 60:3)
priusquam dictator legionesque novae in Hernicos venirent, ductu C. Sulpici legati res per occasionem gesta egregie est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 61:1)
dictatoris deinde adventu novus veteri exercitus iungitur et copiae duplicantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 63:1)
et pro contione dictator laudibus legati militumque, quorum virtute castra defensa erant, simul audientibus laudes meritas tollit animos, simul ceteros ad aemulandas virtutes acuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 63:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION