라틴어 문장 검색

ego autem ei qui sententiam dicat in principibus de re publica puto etiam prudentiam esse praestandam nec me, cum mihi tantum sumpserim ut gubernacula rei publicae prehenderem, minus putarim reprehendendum si inutiliter aliquid senatui suaserim quam si infideliter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 1 2:3)
post me erat Aegina, ante me Megara, dextra Piraeus, sinistra Corinthus, quae oppida quodam tempore florentissima fuerunt, nunc prostrata et diruta ante oculos iacent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 5 6:2)
prendimus eum ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 11 2:2)
qui mihi primus adflicto et iacenti consularem fidem dextramque porrexit, qui me a morte ad vitam, a desperatione ad spem, ab exitio ad salutem vocavit, qui tanto amore in me, studio in rem publicam fuit ut excogitaret quem ad modum calamitatem meam non modo levaret sed etiam honestaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 9장 2:4)
P. Clodium interfeci, eius furores, quos nullis iam legibus, nullis iudiciis frenare poteramus, hoc ferro et hac dextera a cervicibus vestris reppuli, per me ut unum ius aequitas, leges libertas, pudor pudicitia maneret in civitate,' esset vero timendum quonam modo id ferret civitas!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 28장 2:3)
Naevi, deicit, servolum unum quem iste prenderat abducit, denuntiat sese procuratorem esse, istum aequum esse famae fortunisque P. Quincti consulere et adventum eius exspectare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 6장 5:3)
Naevi lacrimans manum prehendit in propinquorum bonis proscribendis exercitatam, obsecravit per fratris sui mortui cinerem, per nomen propinquitatis, per ipsius coniugem et liberos, quibus propior P. Quinctio nemo est, ut aliquando misericordiam caperet, aliquam, si non propinquitatis, at aetatis suae, si non hominis, at humanitatis rationem haberet, ut secum aliquid integra sua fama qualibet, dum modo tolerabili, condicione transigeret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 31장 3:2)
nam manu si prehendissem, ne ipse quidem sua tanta eloquentia mihi persuasisset ut se dimitterem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 28장 4:2)
Odi hominem, iratus pugno, nec longius quicquam Nobis, quam dextrae gladium dum accommodet alter;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 48:10)
passus et sepultus est, et resurrexit tertia die, secundum Scripturas, et ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris.
(기도문, 사도신경8)
"Tange, miser, venas et pone in pectore dextram, nil calet hic."
(페르시우스, 풍자, satire 361)
at vocat officium, trabe rupta Bruttia saxa prendit amicus inops remque omnem surdaque vota condidit Ionio, iacet ipse in litore et una ingentes de puppe dei iamque obvia mergis costa ratis lacerae:
(페르시우스, 풍자, satire 617)
Ad dexteram meam ponas statuam Fortunatae meae columbam tenentem:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 71:22)
Immo anulum traiecit in dexteram manum et non sine causa inquit hic bucinus signum dedit;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 74:3)
Haec ubi dicta dedit, dextrae coniungere dextram conatus rupto tellurem solvit hiatu.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 121:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION