라틴어 문장 검색

ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti deminuunt radiisque retexens aetherius sol, et siccare prius confidunt omnia posse quam liquor incepti possit contingere finem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 15:4)
nam prius omnia, quae longe semota tuemur aëra per multum, specie confusa videntur quam minui filum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 22:5)
cornua nata prius vitulo quam frontibus extent, illis iratus petit atque infestus inurget.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 36:3)
nam fovea atque igni prius est venarier ortum quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 42:2)
et prius est armatum in equi conscendere costas et moderarier hunc frenis dextraque vigere quam biiugo curru belli temptare pericla.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 43:8)
et biiugo prius est quam bis coniungere binos et quam falciferos armatum escendere currus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 43:9)
nec multo prius sunt elementa reperta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 49:3)
propterea quid sit prius actum respicere aetas nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 49:4)
nec temere omnino plane vis frigida venti esse potest, ea quae tanta vi missa supernest, quin, prius in cursu si non accenditur igni, at tepefacta tamen veniat commixta calore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 10:9)
Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu, nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis colligit et magnum conamen sumit eundi, inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum, exprimitur vis atque ideo volat impete miro, ut validis quae de tormentis missa feruntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 11:1)
multaque praeterea prius ipso tacta vapore eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 28:9)
Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam ipsius rei rationem reddere possis, et nimium longis ambagibus est adeundum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 29:6)
Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 32:1)
aere interposito discordia tanta creatur propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris praecepit ferrique vias possedit apertas, posterior lapidis venit aestus et omnia plena invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 34:4)
nec mos ille sepulturae remanebat in urbe, quo prius hic populus semper consuerat humari;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 41:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION