라틴어 문장 검색

Facillime autem id genus sanescit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장111)
sic enim fit, ut facilius quod adducitur sequi possit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 9장13)
at caro durior est, semperque etiam resupinato corpore tumet, prementique non cedit, prioribus facile cedentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장23)
quo facilius digito demisso quod illuc inrupisset depellerent;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장39)
neque id satis est, sed alvus quoque ei ducenda est, quo facilius omnia, quae excesserunt, intra uterum considant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장55)
Et quidem duobus linis inicienda est, spissior quam alibi, quia et rumpi facilius motu ventris potest, et non aeque magnis inflammationibus pars ea exposita est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장18)
et prius interior membranae sutura inicienda est sic, ut sinistra manus in dexteriore ora, in sinisteriore dextra a principio vulneris orsa ab interiore parte in exteriorem acum mittat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장20)
Prius de communibus dicam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장2)
At neque adsumi facile cibus neque contineri potest, neque multo post extremae partes frigescunt, tremor oritur, manus sine ratione extenduntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 23장7)
Medicus deinde, diligenter unguibus circumcisis, unctaque sinistra manu duos eius digitos, indicem et medium, leniter prius unum, deinde alterum in anum eius demittit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장36)
si altera parte plenior, sic ut prius ea, qua tenuior sit, evadat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장49)
uncus inicitur calculo sic, ut facile eum concussum quoque teneat, ne is retro revolvatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장97)
si in ipsam vesicam, ani dolor sequitur, coxae durant, non facile crura extendi possunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장7)
Quod si fistulae metus ex is causis, quas proposui (26.2I), subesse videbitur, quo facilius cludatur ea vel certe coangustetur, in anum quoque danda plumbea fistula est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장45)
quae quo tendat, facile hamulo extento cognoscitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 31장17)

SEARCH

MENU NAVIGATION