라틴어 문장 검색

verborum etiam explicatio probabatur, id est qua de causa quaeque essent ita nominata, quam ἐτυμολογίαν appellabant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 40:3)
post argumentis quibusdam et quasi rerum notis ducibus utebantur ad probandum et ad concludendum id quod explanari volebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 40:4)
qui ita se gerunt, ita vivunt, ut eorum probetur fides integritas aequitas liberalitas, nec sit in eis ulla cupiditas libido audacia, sintque magna constantia, ut ei fuerunt, modo quos nominavi, hos viros bonos, ut habiti sunt, sic etiam appellandos putemus, quia sequantur, quantum homines possunt, naturam optimam bene vivendi ducem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 24:2)
atque hoc quidem omnes mortales et intellegunt et re probant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 31:2)
De tris video sententias ferri, quarum nullam probo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 72:2)
valde probatum oratorem isdem fere temporibus accepimus, qui et ingenio valuit et studio et habuit quasdam etiam domesticas disciplinas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 1:1)
quo magis tuum, Brute, iudicium probo, qui eorum [id est ex vetere Academia] philosophorum sectam secutus es, quorum in doctrina atque praeceptis disserendi ratio coniungitur cum suavitate dicendi et copia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 31장 4:1)
autem Octavi eloquentia, quae fuerat ante consulatum ignorata, in consulatu multis contionibus est vehementer probata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 47장 4:2)
Semperne in oratore probando aut improbando vulgi iudicium cum intellegentium iudicio congruit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 49장 3:4)
An alii probantur a multitudine, alii autem ab eis qui intellegunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 49장 3:5)
sed audies ex me fortasse quod non omnes probent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 49장 3:7)
an tu, inquit, id laboras, si huic modo Bruto probaturus es?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 49장 4:1)
Credit eis quae dicuntur qui audit oratorem, vera putat, adsentitur probat, fidem facit oratio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 50장 2:4)
cum multi essent oratores in vario genere dicendi, quis umquam ex his excellere iudicatus est vulgi iudicio qui non idem a doctis probaretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 50장 4:1)
cum is hoc probare vellet, M'. Curium, cum ita heres institutus esset, 'si pupillus ante mortuus esset quam in suam tutelam venisset,' pupillo non nato heredem esse non posse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 193장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION