라틴어 문장 검색

dea magna, dea Cybelle, dea domina Dindymi, procul a mea tuus sit furor omnis, era, domo:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 63 1:1)
diva quibus retinens in summis urbibus arces ipsa levi fecit volitantem flamine currum, pinea coniungens inflexae texta carinae.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 642)
nam velut in summo quatientem bracchia Tauro quercum aut conigeram sudanti cortice pinum indomitus turbo contorquens flamine robur eruit (illa procul radicitus exturbata prona cadit, lateque cum eius obvia frangens), sic domito saevum prostravit corpore Theseus nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 2:2)
at pater, ut summa prospectum ex arce petebat anxia in adsiduos absumens lumina fletus, cum primum inflati conspexit lintea veli, praecipitem sese scopulorum e vertice iecit amissum credens immiti Thesea fato.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 8:2)
hic, qualis flatu placidum mare matutino horrificans Zephyrus proclivas incitat undas aurora exoriente vagi sub limina solis, quae tarde primum clementi flamine pulsae procedunt, leviterque sonant plangore cachinni, post vento crescente magis magis increbescunt purpureaque procul nantes ab luce refulgent, sic tum vestibuli linquentes regia tecta ad se quisque vago passim pede discedebant.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 10:2)
quem procul ex alga maestis Minois ocellis saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu, prospicit et magnis curarum fluctuat undis, non flavo retinens subtilem vertice mitram, non contecta levi velatum pectus amictu, non tereti strophio lactentis vincta papillas, omnia quae toto delapsa e corpore passim ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6420)
In summo custos Tarpeie Manlius arcis stabat pro templo, et Capitolia celsa tenebat, Romuleoque recens horrebat regia culmo.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 13:1)
qui quidem Fons, in arce sue simplicitatis unitus, in multiplices alveos influit ex habundantia bonitatis. 16.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:30)
quod procul dubio nostro iudicio sic esse censemus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 140:2)
quod procul dubio rationabiliter eructare presumpsimus, quia prorsus poete sunt, si poesim recte consideremus;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 45:2)
PATRIS Patriae vitam, opus, sive ad viri virtutes, sive ad praeclaras res ab illo et inceptas et perfectas spectemus, omni cura omnique diligentia dignissimum, sermone Latino, procul quidem Roma et Romuleo flumine, ignotus exarare aggredior.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PROOEMIUM.1)
Haec Americanorum clades insignis spem omnem Canadae cito pacandae procul amovit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.70)
In rem eam, quatuor hominum millia, quinque navium longarum praesidio munita, haud procul a Novo Eboraco, exposuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.38)
Hujusce rei causa, exercitus regius, non procul a comitatu Cestriensi, exponebatur, et paulo post, propius Americanas copias, quasi dimicandi causa, processit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.16)
et oppidulum Germanicum, haud procul a Philadelphia situm, locus copiis ad conveniendum maxime idoneus, si hostes flumen transissent, Americanosque castris exuissent, a Washingtonio edicebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.52)

SEARCH

MENU NAVIGATION