라틴어 문장 검색

Unde motus eius profectibus Aedan rex Scottorum, qui Brittaniam inhabitant, uenit contra eum cum inmenso ac forti exercitu;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXXIV.7)
Haec autem ipse de se, non profectum iactando uirtutum, sed deflendo potius defectum, quem sibi per curam pastoralem incurrisse uidebatur, referre consuerat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 1:9)
sed nos credere decet nihil eum monachicae perfectionis perdidisse occasione curae pastoralis, immo potiorem tunc sumsisse profectum de labore conuersionis multorum, quam de propriae quondam quiete conuersationis habuerat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 1:16)
Laurentius archiepiscopi gradu potitus strenuissime fundamenta ecclesiae, quae nobiliter iacta uidit, augmentare, atque ad profectum debiti culminis, et crebra uoce sanctae exhortationis, et continuis piae operationis exemplis prouehere curauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IV.4)
quae ab angelis sanctis, quae a uiris iustis sibi inter angelos apparentibus laeta uel tristia cognouerit), legat ipsum, de quo dixi, libellum uitae eius, et multum ex illo, ut reor, profectus spiritalis accipiet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 1:6)
Qua accepta Theodorus profectus est ad Agilberctum Parisiorum episcopum, de quo superius diximus, et ab eo benigne susceptus, et multo tempore habitus est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. I. 3:1)
qui cum XXXVII annis imperium tenuisset gentis illius, et ipse relicto regno ac iuuenioribus commendato, ad limina beatorum apostolorum Gregorio pontificatum tenente profectus est, cupiens in uicinia sanctorum locorum ad tempus peregrinari in terris, quo familiarius a sanctis recipi mereretur in caelis;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VII. 1:13)
Ut enim breuiter dicam, tantum profectus spiritalis tempore praesulatus illius Anglorum ecclesiae, quantum numquam antea potuere, ceperunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VIII. 1:1)
Haec et alia, quae uiderat, idem uir Domini, non omnibus passim desidiosis ac uitae suae incuriosis referre uolebat, sed illis solummodo, qui uel tormentorum metu perterriti, uel spe gaudiorum perennium delectati, profectum pietatis ex eius uerbis haurire uolebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 4:10)
Me mea paupertas vita traducat inerti, Dum meus adsiduo luceat igne focus.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 12)
Cantus vicinis fruges traducit ab agris, Cantus et iratae detinet anguis iter, Cantus et e curru Lunam deducere temptat Et faceret, si non aera repulsa sonent.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 810)
inde contra Crustuminos profectus bellum inferentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 121:1)
cum parte maiore atque omni equitatu profectus, id quod quaerebat, tumultuoso et minaci genere pugnae, adequitando ipsis prope portis hostem excivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 155:2)
quod bonum faustum felixque sit populo Romano ac mihi vobisque, Albani, populum omnem Albanum Romam traducere in animo est, civitatem dare plebi, primores in patres legere, unam urbem, unam rem publicam facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 301:3)
inter haec iam praemissi Albam erant equites qui multitudinem traducerent Romam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 307:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION