라틴어 문장 검색

Licet nihil aliud, quod sit salutare, temptemus, proderit tamen per se ipsum secedere ;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 3:2)
Quis negat illam debere profectus suos in opere temptare, nec tantum quid faciendum sit cogitare, sed etiam aliquando manum exercere et ea, quae meditata sunt, ad verum perducere ?
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 36:1)
quid quisque posset nisi temptando non didicit.
(세네카, De Providentia, book 1 39:6)
Quid mirum, si dure generosos spiritus deus temptat ?
(세네카, De Providentia, book 1 48:1)
Aestimanda sunt deinde ipsa, quae adgredimur, et vires nostrae cum rebus, quas temptaturi sumus, comparandae ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 62:1)
tune circumspiciendum, qua contendere illo celerrime possimus, intellecturi in ipso itinere, si modo rectum erit, quantum cotidie profligetur quantoque propius ab eo simus, ad quod nos cupiditas naturalis impellit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 2:5)
nihil frustra temptabis, nihil prohibeberis ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 83:4)
Generosa res est respicientem non ad suas sed ad naturae suae vires conari, alta temptare et mente maiora concipere, quam quae etiam ingenti animo adornatis effici possunt.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 100:3)
Quandoque aut natura spiritum repetet aut ratio dimittet, testatus exibo bonam me conscientiam amasse, bona studia, nullius per me libertatem deminutam, minime meam " - qui haec facere proponet, volet, temptabit, ad deos iter faciet, ne ille, etiam si non tenuerit, Magnis tamen excidit ausis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 103:5)
produci enim illi et temptari expedit, nec ulli magis intellegunt, quanta sit, quam qui vires eius lacessendo senserunt.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 148:3)
et temptaui populum rogare nec potui.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Olynthius pater reus concursus.29)
temptemus igitur, fors dedit nobis locum.
(세네카, Hercules Furens 5:14)
quid temptat?
(세네카, Hercules Furens 5:17)
geminis uterque viribus tractum canem ira furentem et bella temptantem inrita intulimus orbi.
(세네카, Hercules Furens 12:28)
amplectere ipsum potius et blanda prece lenire tempta, Parce iam, coniunx, precor, agnosce Megaram.
(세네카, Hercules Furens 14:40)

SEARCH

MENU NAVIGATION