라틴어 문장 검색

postremo fuga ceterorum nudati, cum duae iam acies hostium ex diverso, levis armatura ab latere, clipeati caetratique a fronte urgerent, et ipsi re inclinata primo rettulere pedem, deinde impulsi terga vertunt et plerique abiectis armis, nulla spe castrorum tenendorum relicta, Corinthum petierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 182:1)
inde cum omni genere tormentorum machinarumque quibus expugnantur urbes ad muros accessit, ad primum terrorem ratus inclinare animos posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 203:1)
iisdem diebus, omnia simul inclinante fortuna, Rhodii quoque ad vindicandam a Philippo continentis regionem - Peraeam vocant - possessam maioribus suis, pausistratum praetorem cum octingentis Achaeis peditibus, mille et octingentis fere armatis, ex vario genere auxiliorum collectis, miserunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 217:1)
inclinato deinde laevo cornu in dextrum omnes conisi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 232:2)
is terror obiectus hosti rem metu Romanorum equitum inclinatam aequavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 170:1)
igitur Alexander, princeps gentis, invectus primum in Athenienses, libertatis quondam duces et auctores, adsentationis propriae gratia communem causam prodentes, questus deinde Achaeos, Philippi quondam milites, ad postremum inclinata fortuna eius transfugas, et Corinthum recepisse et id agere ut Argos habeant,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 263:1)
tandem Nabidis milites in fugam inclinarunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 328:2)
missi P. Scipio Africanus et C. Cornelius Cethegus et M. Minucius Rufus audita inspectaque re omnia suspensa neutro inclinatis sententiis reliquere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 711:1)
Servilium et P. Villium legatos in Graeciam misit et, ut M. Baebius ex Bruttis ad Tarentum et Brundisium promoveret legiones, decrevit, inde, si res posceret, in Macedoniam traiceret, et ut M. Fulvius praetor classem navium viginti mitteret ad tuendam Siciliae oram, et ut cum imperio esset,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 256:2)
in concilio omnium ad bellum extemplo capessendum inclinatae sententiae erant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 277:1)
cuius rei ignarus Philopoemen castra ad Barnosthenem - mons est decem milia passuum ab Lacedaemone - promovit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 309:3)
procedente certamine et numero vicere tyranni auxiliares, et quia ita praeceptum a Philopoemene praefectis erat, ut modico edito proelio in fugam inclinarent hostemque ad locum insidiarum pertraherent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 328:1)
nunc quoque inquit, si modo vos quae inchoastis consilia constanter perducitis ad exitum, poterit diis iuvantibus et Aetolis sociis Antiochus quamvis inclinatas Graeciae res restituere in pristinam dignitatem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 379:1)
Quinctius quo profectus erat Demetriadem contendit, ratus Chalcidem liberatam momenti aliquid apud Magnetas ad repetendam societatem Romanam facturam et, ut praesidii aliquid esset suae partis hominibus, Eunomo praetori Thessalorum scripsit, ut armaret iuventutem, et Villium ad Demetriadem praemisit ad temptandos animos, non aliter, nisi pars aliqua inclinaret ad respectum pristinae societatis, rem adgressurus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 467:1)
quod ubi vidit Romanus, vela contrahit malosque inclinat et simul armamenta componens opperitur insequentes naves.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 492:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION